Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VI. Budapest 1907.
3. Kis Bertalan és Musay Gergely dunántúli ág.hitv. ev. püspökök egyházlátogatási jegyzőkönyve 1631—1654. Közli: Thury Etele
verum piscis non continet, fundus tarnen est templi et si quando piscibus abundaret deputabuntur pro aedificio templi. Bona parochiae. Hic habetur domus parochiális in parte occidentali cui vicinantur, a parte superiore modernus iudex, ab inferiori vero aedilis. In Universum iugera sex pertinent ad parochiam in qua seminari possunt 30 cubuli frumenti et sunt intra terminum maternae et filiális ecclesiae in Sub quibus etiam habetur pratum octo plaustrorum. Et hoc iugera erant auditores non ex debito sed ex beneplacito. Messis autem est cura ministri, pratumque quoque defalcant iuvenes dante ipsis hausto. Salarium ministri. Ex hoc pago solvuntur 24 fl. Hungarici. Triticum 23 cubuli. De quaelibet curru unum piscem ostialem. Sedecimam 4 fl. Proventus accidentarii. In hac materna ecclesia in omnibus punctis et clausulis est simile salarium prout in filiali. Ordo ministerii. Debet alternatione concionari tam diebus dominicis, quam festivis una vice hic altera vero in filiali: preces quotidiana peraguntur in septima die Mártis et die Jovis. De schola. Rector huius scholae est Andreas Backendorfer, annorum 77. ex Austria venit et mansit hic in officio rectoratus per 25 annos. Semper hic fűit schola et est domus scholaris penes cauponam, verum nulluni fundum vel prata ad se pertinentia habet. Salarium per annum habet 30 fl. 15 cubulos frumenti pro pulsatione. Angariatim solvuntur ipsi a singulis pueris 25 denarii. Et singuli dant plaustrum arundinis. A deductione funeris 10 denarii. De inventariis scribendis cubulus unus. A copulatione 10 denários. Anno 1652. dominica XXV. trinitatis quae incidit in diem 17. Novembris. Facta est visitatio ecciesiae Bánfalvaiensis seu Appellon filiális maternae ecclesiae lllmütz. quae olim dicata fűit S. Margaretha, per reverendos dominos Gregorium Musay ecclesiarum augustanae confessionis eis Danubium superintendentem, dominum Matthiam Müller concionatorem inelytae civitatis Ginsiensis et vicinarum ecclesiarum germanicarum seniorem, dominum Christophorum Melchioris de Zuanna predicatorem Pomagiensem et Wolffgangum Mattheuni Müller filium praedicti domini senioris