Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.

3. Adalékok a dunántúli protestantizmus történetéhez. Payr Sándor

gnatus fuerat, sed alium magno cum Consistorii praejudicio exclusoque Rndorum Dnorum Seniorum consensu conducere voluerunt. Deliberatum est: Quoniam Dni Söpteienses iuxta legitimam Ven. Con­sistorii dispositionem Concionatorem illum, qui pro ipsis designa­tus erat non acceptarunt; sed proprio arbitrio discernendo personas, per hoc Ven. Consistorio praescribere volunt. Itaque usque dum Ven. Consistorio se accommodaverint absque Con­cionatore manebunt. Quoad causam R. Dni Michaelis HomoJcy, Ministri Gyóró­iensis. Pl. Rndus Dnus Stephanus Deselvics, Senior, requirat Grosum Dnum Stephanum Kisfaludy et instet pro noviter férendő iudicio eoque iuridico. Siquidem Rndus Fráter Kótaiensis, Johannes Rhabecius operám suam Dnis Náraiensibus addixit, itaque in locum eius transplantabitur Rndus Fráter Bogotiensis, Johannes Gall, huic vero succedet Fráter Szigethiensis, Michael Fabri. Tandem Rndus Dnus Superintendens nonnulla proposuit puncta, quae his subsequentibus Conclúsionibus sunt decisa: I. Statútum est, ut in Districtu Rábaköziensi per Rndum Dnum Superintendentem et sibi adiunctos ad diem 26. Augusti Ecclarum Visitatio instituatur. II. Statútum est, ut promissa liberalitas honorárium Rndo Dno Superintendenti quotannis exhibendi observetur ita, ut quilibet Minister annuatim fl. 1. solvere teneatur, quem tem­pore conventionis Minister a suis Auditoribus expetat. III. Statútum est, ut Perceptor Ven. Consistorii quotannis coram Dno Superintendente et Dnis Senioribus de perceptis et erogatis rationem reddat. IV. Statútum est, ut Minister a turpi et insolita usura abstineat; alias Vener. Consistorii gravi animadversioni sub­iacebit. Leges Regni sex per centum admittunt. V. De supplantatoribus puniendis Canon XXVI. et XXVII. strictissime observetur. (Másolat a magyar nemzeti múzeum 2077. Fol. Lat. számú kéziratának 647—657. lapjairól).

Next

/
Oldalképek
Tartalom