Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.

3. Adalékok a dunántúli protestantizmus történetéhez. Payr Sándor

hominum ita sunt conglutinati, ut per pluralitatem suffragiorum a Dnis Endis Fratribus collectorum, Dnorum Patronorum totiusque Communitatis consensum in Superintendentem Eccla­rum Aug. Conf. Cottus Sopron. Castrif. et adiunctorum hodie legitime electus et declaratus sit Endus Cl. atque Doctiss. Dnus Stephanus Fekete, itaque manet haec electio legitime facta firma et immutabilis nec amplius quid restat, quam noviter electus Dnus Superintendens ritu et consvetudine Ecclarum Aug. Conf. confirmetur et consecretur. His auditis PI. Rndus Dn. Fekete stat consternatus, lachrymis et sudante vultu tristis, cumque tota Auditorum Corona defixis intuerentur oculis, multis etiam lachrymantibus, expectantes, quid responsi habere possint ab electo Super­intendente, tandem post aliquam moram, formalibus haec pro­tulit : Siquidem Dno Deo sic piacúit, fiat cum benedictione divina. Applausum est ad haec ab omnibus, congratulationes invicem factae quod tam placide absque omni tumultu et con­fusione facta sit electio. Jussu itaque Dni Tarnoczy Super­intendentis Trans-Danubiani ad altare stantis, accedit noviter electus Superintendens et flexis genibus audit Dnum Tar­noezium praelegentem officii superintendentalis requisita, ut et Canones nostri Consistorii a Endo Dno Notario praelectos. Dnus Tarnoczy recitat Juramentum cum noviter electo Super­intendente, eumque per impositionem manus in Superinten­dentem Ecclarum Cis-Danubianarum voviter et legitime elec­tum solemniter confirmat et consecrat. Formula Juramenti: Ego Stephanus Fekete Superinten­dens ac Director Ecclarum Evangelicarum et Dnorum Endo­rum in Cottibus Castriferrei, Sopronién. Szaladien. et adjunetis, Juro aeterno et vivo Deo, Patri, Filio et Sptui S. promittens, quod ad terminum vitae 'meae nulluni aliud fidei dogma sus­eipiam aut defendam privatim aut publice extra illud, quod libris Propheticis et Apostolicis continetur, quodque in Aug. Confess. Caesari Carolo V. exhibitum Anno 1530 et tandem in Sancto Concordiae Libro habetur. Quod fidei dogma, ut etiam Dni Seniores et alii Dni Endi meae fidei commissi fateantur et doceant, diligenter superinde volo habere inspec­tionem. Adhaec Dnos Eevendos et totum Ecclae coetum meae fidei commissum adiutus gratia Spiritus S. volo dirigere, ut fidelis et boni Pastoris requisiverit munus ac officium. Leges item Endorum Dnorum in qualibet Fraternitate reeeptas et usitatas et mihi in hoc officio praescriptas non solum obser­vare, sed et quosvis peculiariter ad observationem earu , m hortari, easque custodire et tueri appromitto. Haec e xa omn

Next

/
Oldalképek
Tartalom