Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.
3. Adalékok a dunántúli protestantizmus történetéhez. Payr Sándor
memoria hominum in Ven. nostro Consistorio nunquam practieatum nec auditum, ut ex communi Fratrum ordine quis pro Superintendente candidaretur, sed Semper ex ordine Dnorum Seniorum, ut Protocolla testantur. Regestum ad hoc Rndum quondam Bartholomeum Kys non fuisse seniorem et tarnen Superintendentem creatum. Excepit ad hoc Rnd. Dnus Fekete: licet non fuerit senior, fuerit tarnen Juratus Consistorii Nótárius ; adeoque cum ipse nec Senior, nec Nótárius sit, sed ex communi ordine : in numero Candidatorum nec posse nec debere, sie enim violaretur maiorum nostrorum laudatissima longoque usu roborata consvetudo, quae pro lege habenda. Respondit ad haec R. Dnus M. Martinus Tarnoczy Superintendens : Eo ipso, quo Dn. Rndus Fekete Vice Superintendens constitutus est, dignus ab omnibus reputatus, qui sit ex numero Candidatorum, nec esse ulterius hac excusatione tempus protrahendum. Protestati sunt etiam ibidem Praesidii Jauriensis Ablegati, se a Principalibus suis in Instructione habere, ut Candidationi Rndi Dni Bognár contradicant ; quod etiam per Grosura Dnum Michael Sömbörger animose factum. Ast ad hoc a Groso Dno Witnyedi tale aeeepit responsum : Nec ipsum scire, quid loqueretur, nec Principales eius seivisse, quid Ablegatis suis dederint in Instructione ; quapropter contradictionem istam nullius esse ponderis, nec ei locum esse dandum dicebat. Facta hinc inde per Dnos Rndos et Politicos admonitione supersederent ab ejusmodi excusationibus Dni Candidati, tandem itum est in Templura. Praemissis in Templo cantilenis tam Hungaricis, quam Germanicis, ut et orationibus devotis, Rndus atque Cl. Dnus Johannes Ensel concionem habuit Hungaricam ex textu Num. XXVII. 16. 17. Provideat Dominus Virum, qui sit super multitudinem hanc. Qua finita et cantilena absoluta est eidem annexa. Adm. Rndus Dnus Superintendens M. Mart. Tarnoczy in persona Rndi Dni Langii, Consistorii senioris et p. t. Vicesuperintendentis, graviter decumbentis, officium Vicesuperintendentis resignat gratiasque agit Ven. Consistorio pro oblato ipsi hoc honore. Idem facit R. Dn. Fekete, qui praemissa brevi oratiuneula ex textu Matth. XVI. Portae inferorum non praevalebunt adversus Ecclam, resignat etiam officium Vicesuperintendentis, ignoscentiam petit, si qui interea defectus accidissent, se Ven. Consistorio in posterum quoque suo non defuturum officio promittit. His itaque peractis Dnus Superintendens Tarnoczy alloquitur Rndos Dnos Fratres et quaerit, num adhuc eius sint