Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.

2. Adalékok a szepességi reformáczió történetéhez. Wéber Samu

loco aliquo publice- ineuudi foederis pro libertate et politica et ecclesiastica. Peroptune autem paulo post accidit ut Generalis equos et boves a Civitatibus et Comitatibus peteret, pro devehendis tormentis sub Strigonium, ubi Gebrgius Baasda auxiliares copias ex superiore Hungária expectabat. Hinc arrepta occa­sione conveniendi commodissima ad Rosgon foedus pepigerunt subdiu et quod concluserint Magnatibus Evangelicis significa­runt. Oegre id ipsum tulit Generalis et Confederatis Articulum Regni objecit, ne quis sub poena, aut nota infidelitatis cogat conventus. Excusarunt autem sesse, et quod non aliam ob causam, quam propter equos et boves, qua petiisset, conve­nissent, ipsi significarunt, Solvit interea Heydonibus menstruum Stipendium, utque ad bellum se praeparent, injungit, ad quos factiones fieri non obsacre animadvertere potuit. Ad hos mit­titur Boccatius, qui ipsis scopum belli futuri exponit, nempe ut Turcam invadant, sed patriam et religionem christianam. quae uti pereeperunt, protinus defectionem, si quid inolitum fuerit, permittunt. Acta haec sunt media aestate. Hoc anno Martinus Pethe Archiepiscopus missus est, ut caeteras Civitates regias et XIII oppidorum ecclesias sub jugum Pontificis cogeret. Hoc tempore Belgiojoso cum Melchiore Rottvico a Dno Stephano Bocskayo octuaginta aureorum millia postulavit. Oblati ipsi 40,000 iiorenorum, sed is statim rebellionern alias­que scelera innocenti Magnati objiciebat et arcem Odoriam aggressus. Bocskayus autem cum Heydonibus die deeima quarta octobris profugavit Tyrranidem et suos milites. Bonus Generalis, agoso potius, quam miles, cum suo comitatu Wara­dinum profugit. Generali hoc modo fluctuante, Cassovienses templum suum reeeperunt, Papistica colluvie dimissa et ejecta. De qua insperata reformatione ita scripseram : Vom Bapst nun Casch ist worden frey Ein Gott und Glaub bekannt ohn' Scheu. Herr Christ für diesen Wolf bewahr, Dein liebe Kirch noch lange Jahr. Cum autem Pethe decreto Sigismundi Regis Poloniae ad Visitationen! et restitutionem ad statum catholicum, nihil effi­cere possit, in ipso actu deformationis Casparum Andahasium Canonicum et Lectorem Capituli Scepusii pro novo ad Regem Poloniae emiserunt, in quo mulcta viginti aureorum millia XIII •oppidanorum Comiti et ludicibus irrogatur, si mandata regia

Next

/
Oldalképek
Tartalom