Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.

2. Adalékok a szepességi reformáczió történetéhez. Wéber Samu

et Ministro ecclesiae indignam. atque M. V. minime ferendam eluere, petiit sibi facti sui, ab fraternitate dari testimonium, quo M. V. videat, eum nihil temere in sua Ecclesia atten­tasse. Humiliter itaque supplicamus, ut M. V. pro innata Heroica dementia benignas aures, ad exemplum illius Ale­xandri magni, qui alteram aurem reo integro reservare solitus est, nobis praebere dignetur, ac hunc supplicem libellum cle­menter recipére. Anni jam sunt undecim, ex quo hic bonus vir non sine magno fructu ecclesiae Sperarum praeest ; cum autem vidisset in medio templo imaginem, continentem histó­riám passionis Christi, voluit eam in' comodiorem ac hone­stiorem templi locum transferre, consultis suis fratribus ae civibus. Fuit itaque illa collocata imago deinceps, in ara potissima dicata administrationi Coenae Domini, et quidem ea ratione, ut illam sculpturam Nicolai, dequo nihil Scriptura ait, tegeret. Nunc vero nescimus, quo consilio jussus M. V. Egre­gius Dominus Provisor illam imaginem in pristinum locum reponere, quod quidem jam factum est, non sine ingenti scan­dalo auditorum, eorum praesertim in quorum cordibus adhuc invocatio Sanctor. haeret, quam Deus nos fugere jubet, cum omnibus cultis Idiolatricis : Verum enim vero hoc modo haec impietas non abrogatur, sed confirmatur eo quod necessitas Imaginis affiagatur. Ac extat gravissimum Doctoris Lutheri Judicium, consulentis, ut ea, quae semel a Papatu vindicata sunt, rursus in usum non revocentur, cum inquit: Was ein­mal nicht gefallen von Bäpstlichen Dingen, dem sol man auff die Beyne nicht widerumb auifhelfen. Laudant etiam multi pii ministri ecclesiae, qui tempore interim maluerunt abire in exilium, quam semel abrogatas impias Ceremonias, imo Adia­phora recipére metuendum enim erat, ne posteritas hac Apo­stasia offensa, dubitaret de universa renovatae religionis cer­titudine. Experientia quo testatur cum ceremoniis Idiolatricis quoque redire ipsam Idiolatriam. Haec considerantes ante 25 annos i. e. anno 1557 Bartphae in generali synodo, pastores et senatores harum litterarum civitatum statuerunt, ut omnia altaria clauderentur, Vexilae, Candeláé diurnae alioquirn omnia illa inutilia amoverentur, quod ipsum statútum hactenus feli­citer cecidit, si quidem videat M. V. illa omnia observata et in effectum deducta. Et ante annos 12 noster Reverendissimus Praepositus Congregationem generalem constituit omnium fra­ternitatum Scepusiensum, ubi de mutatione Ceremoniarum quarundam actum est, sicque decisum, quod quibuscunque locis, aliquid abrogatum, vel mutatum est, hoc deinceps ratum maneat. Qua quidem dere hactenus a nullo sumos oppugnati:

Next

/
Oldalképek
Tartalom