Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.

6. Héczei Dániel esperes és peéri lelkész naplója bécsi útjáról (1790.)

tolerati, omnibus viribus id agerent, ut adhiberent suae reli­gionis exercitium, jus aliquod sibi vindicarent et adquirerent. Ita evangelici post multas instantias in imperio Romano per bellum tricenale. Helvetii jure admodum in Transsylvania, Soci­nianismus, Blandrata medico mediante suae sectae opiniones puero Sigismundo instillandas non sine successu commisit. Possem enumerare, quibus in Anglia machinationibus Religio Romana jus sibi comparare voluit ad libertatém sibi saucien­dam, vocata hoc abunde coniuratio pulveraria et Jacobus de Moulin. 2°- Si libertás religioni attribuitur, id vero obtinet vi et testimonio veritatis, in sinu suo contentae, haec veritatis excel­lentia adquirit sibi amorem aestimationem, splendorem et denique Majestatem, coelesti sua origine dignam, imo coin­petentem. Ergo multo majori jure, jura et libertates religioni ipsi, quam eius assedit adscribi possunt. 3°- In omnibus vio­lentiis et ingenuis actibus majoris potentiae offensa persona nobilitatis, non aliud ingeminat, quam jura et libertates prae­rogativae nobilitatis hoc aut illo facto laesa esse. Ergo habet nobilitas in abstracto sua jura et libertates, eadem habere reli­gionem, quae nos in libertatém íiliorum Dei adserta, nemo Christiana pietate negare potest. Jura enim sua Deus in reli­gione et per religionem nobis publicavit, 4 0, Jus omne illustrat libertás ipsi adnexa. Hinc quo maior est libertás, tanto jus excellentius et religio, si libertatém habet, habeat oportet et jus. Verba superius subducto excepit Sptab. D. Paulus Hor­vát Abl. Comitatus Ungensis. Quid multa, domini evangelici religionis suam libertatém usurparunt injuste, usque ad paci­ficationem Viennensem, ab eodem tempore iam jure. Hanc longius explicuit Sp. D. St.^ayi, Quomodo substitit religio nostra ante pacificationem Viennensem. Luculentius vero illa deductio deduci potuisset, si antequam fuisset resolutio Maxi­miliani Caesaris, ad nobilium vallis Agriensis Apológiám pro religione reformata allegata fuisset. Ideo, quia nihil documen­torum expresse allegavit, deputatus Melczer ipsam totam deduc­tionem in dubium vocavit ex eoque veritas rursum in dubium vocata et periculo exposita. 4 a- An civitates liberae etiam admittere debeant cives Evangelicos ? Resp. Ita habet ea in clausula; non obstantibus quarundem liberarum regiarum civitatum privilegiis. Ratio reddita: Privilegia legibus contraria abolentur. Ubi Almási praeter indolem et exspectationem omne candide professus, cum inquit civitates regiae sua officina omnia fabricarum pro utilitate regni hactenus exercitarunt, ab earum ingressu arcere

Next

/
Oldalképek
Tartalom