Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.

4. Adalékok a felsőmagyarországi ev. egyház történetéhez. Földváry László

ticae Personae eadem in Ordinatione etiam Dnrum Candida­torum observetur decens consvetudo. 11. Meminerint I. Evangelici Status Politicae Personae, quod olim felicioribus Annis, in omnibus Ecclesiis Evangelicis, Domini Parochi, memores se daturos Deo rationem animarum concreditarum, plantaturique vivis radicibus Vineam Dei, junio­res utriusque sexus privatis et publicis Festorum Pomeridianis horis, lacte innutriverint Catecheseos. Per necessarium itaque erit, ut et hodie pia Praedecessorum trituri vestigia idem faciant. 12. Hactenus ex Christiano Zelo moti, a Statu Politico Dni Excellentissimi Superintendentes, humillime pro remedio tot malorum rogabuntur. Interim praeatacti Excessus et Defec­tus Ecclesiarum vel Ecclesiasticarum Personarum incorrecti eorum Socordia si manserint, hoc quoque intelligere digna­buntur, quod in futuro Generali (pace sperata subsequente) Conventu, contumaciae, aut spontaneae Omissionis convicti, noverint se honore et dignitate data Episcopali non sine labae famae carituros. Si qui vero nasuti, scioli et contumaces aude­rent spreta et posthabita Dominorum Superintendentum aucto­ritate, sese opponere, obloqui, diffamare: tunc comperta rei veritate, excommunicati loco moveantur, requisito nostro illico ab Aula mittendo ad capiendos tales Banderio. 13. Non semper imaginatam Legem concionentur, cum dominio Conscientiarum, sed sciant semet Evangelii Conciona­tores esse. d) Erman Dániel életéhez. Littera Inclyt. Stat. et Ord. Hung. ad Excell. D. Super­intendentem Danielem Krman. Excellentissime Domine et Pater nobis in Christo Vene­rande ! Antehac quoque Excellentiae Vestrae, et quam plurimis Ecclesiarum nostrarum Antistitibus deteximus multa esse in his iisdem Ecclesiis nostris, circa res adiaphoras, ceremonias et mores, quae Deo juvante in meKorem ordinem deberent reduci; sed quia ipsimet quoque advertimus, non posse aliter ordines hujusmodi induci, nisi prius invicem convenerimus, et de his omnibus certi quid concluserimus. Deliberandum nobis inprimis erat, ubi et quando posset commodius, una certa

Next

/
Oldalképek
Tartalom