Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.

4. Adalékok a felsőmagyarországi ev. egyház történetéhez. Földváry László

per Munera, quorum caussa blasphematur nomen Domini sese in Ecclesias insinuant, alii saginare Ventres non mentes, impostores potius quam Pastores dicendi, horrendam in ex­tremo die justo Judici Christo reddituri rationem, de quibus et B. M. D. Lutherus ita ait: „Etiam si ipso Salamoné, et Daniele esses sapientior, nisi legitime vocatus, plus quam infernum fuge, ne Verbum Dei cum damno tuo et auditorum effundas; si enim eguerit: vocabit te, si te non vocabit, non rumpet te scientia tua; nemo fructificat verbo, nisi qui legi­time vocatur". Propterea Anno et Die ut supra, in Sede Judiciaria Comitatus de Sáros, in Libera Regiaque Civitate Eperjes cele­brata statútum est: siquidem quaevis Religio suum Super­intendentem haberet, ideo ac Dnus admodum Reverendus atque Clarissimus vir Joannes Vislicenus Pastor Keczer-Peklen­sis, et Fratrum evangelico-Lutheranorum, per Cottus Saáros, Zemplén et Újvár Senior Ordinarius, ut et ejus legitime per consistorium electi, et per Inclytum Comitatum confirmati Seniores, in Parochias vacantes et praesertim ex Patronorum neglectas (si prorsus miserae plebis nullam rationem habere vellent) una et altera admonitione admissa, idoneos Pastores collocare ; ex parte vero Patronorum sui, suorumque rationem habentium, cum consensu eorundem Dominorum Patronorum inducere posse, expetitus unum atque alterum et tertium reco­mendare, et qui ex his placuerit Patronis et Ecclesiae, assen­sum praebere et confirmare deberet. Delinquentes vero remo­vere et secundum delicti exigentiam punire possit. Quod etiam de Rectoribus Scholarum quibusvis intelli­gatur : visitationes Ecclesiarum tertio quovis Anno instituendas serio esse volumus, in quibus vitam et doctrinam docentium, profectus item discentium examinet. Scandalosos et desides Ministros ac Rectores castiget, — in Proventus Parochiarum et Ecclesiarum diligentem operam det; si quid defuerit, cum Patronis mutue reaedificet. Ne autem frustraneum laborem instituat : ab ecclesia quavis salarium, a Pastore vero loci honorárium condignum, lege et consvetudine receptum inte­meratum habeat. Dat. Eperjes Anno et Die ut supra. II. Deliberatio Contubernii Saárosiensis. Anno 1721, die 10 Mártii in Héthárs congregati Fratres Aug. Conf. addicti, infra notati, in negotio Reverendum Dnum

Next

/
Oldalképek
Tartalom