Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.

4. Adalékok a felsőmagyarországi ev. egyház történetéhez. Földváry László

ac denique Naviculae, fluctibus afflictionum variarum fremen­tibus per hoc Patriae nostrae mare, persecutionibus turbidum in dies jactatam comparavero. In qua rerum adversitate, miseros Lutheranos, mirum in modum torquente, neque ordo, qui est anima rerum, neque legum observatio, quae est vinculum religionis adamanteum, et arx omnium ordinum humanorum inexpugnabilis, eo quo oportet modo, in Ecclesia pressa observari, ac Presbyteri, qui deberent esse ordinis sacri conservatores, ac Legum violata­rum vindices acerrimi, postpositisque privatis, publicorum bonorum promotores diligentissimi, in eadem Ecclesia pressa, officia sua libere — prout Ecclesiae salus requirit — promo­vere possunt. Nimirum in fortunata rerum ecclesiasticarum facies hoc malum in Amphitheatrum Ecclesiae August. Evan­gelicae invexit, et tantam confusionem permittente Deo et eos, qui probandi sunt — manifestante, eidem peperit, ut plerique pusillanimes, visa hac tristi Ecclesiae facie, scandalizentur, et circa fidem, quam tot oraculis divinis confirmatam, pro indu­bitata, tempore felici tenuerunt, naufragium meditantur, ple­rique securi, qui possent ordini et legibus et officiis suis in hac confusione satisfacere, torpent ; et visa iam imminente Regni Spirituális ruina, non evigilant, non concurrunt, non dies, noctesque in meditationibus, qualiter hoc Regnum Spiri­tuálé conservari aeternum posset, transigunt. 0 nos homines imprudentes, et rerum sacrarum incurio­sos ! Itane rempublicam Sacram, tam caro Christi sangvine partum, cum thesauris incomparabilibus, Verbi Dei et sacra­mentorum — per quae salvamur — parvi facimus, ut visis hiatibus ejusdem, ruinam jam-jam minantibus torpescemus, et mediis necessariis, fulcimentisque idoneis, eidem haud suc­curremus ? Ac proinde, ut huic malo maturius in occursum eatur, ordo et leges strictius observentur : Magistratus — postpositis privatis — publicis bonis unice intentus sit, Fratresque suae inspectioni subjectos, ac legibus pro prudentia peculiari latis circumspectos, concessa sibi utrobique tam ex parte Eccle­siasticorum quam Secularium auctoritate, in obsequio pietatis ac honestatis conservet ; excessivos ac contumaces legaliter puniat, ac ita publicis invigilet, ut quasvis illegalitates, alibi exortas, in primo statim limine, in rectum ordinem reducere, ac ne majores flammae exoriantur, scite exstingvere adnitatur. Fratres cum fratribus et suis Dnis Patronis in concordia niutua, ac correspondentiis, veluti unum corpus spirituálé, vivant ; honestatem praesertim Theologicam in omnibus actio-

Next

/
Oldalképek
Tartalom