Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.

4. Adalékok a felsőmagyarországi ev. egyház történetéhez. Földváry László

11°- Manifeste scelerati, quos publica fama accusat, et magiam exercentes, ad eorumque auxilia confugientes, debitis poenis cöercendi, vel omnino exstirpandi, ut ceteri timorem habeant, et ne ipsis videantur patrocinari. Hieronym. 48. „Maledictus qui prohibet gladium suum a sangvine," — et Ambrosius: „Facultas veniae incentivum tribuit delinquendi". 12°- Ministros Ecclesiarum prout vocare, ita etiam legi­time convictum, amovere Patronorum et Contubernii, non vero Rusticorum est. Quare si Minister quid amiserit, tanquam per­sona Ecclesiastica et privilegiata, accusetur apud Patronum ; Patrónus rem deferat Seniori, qui convocatis Fratribus, secun­dum leges pro delicti, et admissi exigentia ipsum punire teneatur. Falso autem traductum absolvat, et pro delatione iniqua, poenam infligi delatoribus iniquis, per eos, quorum intererit, jure mediante postulet, E converso Minister etiam suas, si quas habuerit injurias a Patronis, deferat Dominis delegatis ad revidendum jure ; si habuerit a rusticis, deferat Patronis, qui tenebuntur ipsos pro culpae magnitudine suffi­cienti afficere poena. Nisi enim haec observentur, sacro sanc­tum Ministerium imperitioribus ludibrio erit, tandem etiam alii ; indigna tractatione antecessorum moti, successionem juste detrectabunt. 13°- Quia vero plurimi Ecclesiarum Comitatus hujus Patroni, alibi suas habent Residentias, subditis etiam suis, vel rusticas personas, vel tales praeponunt, qui intricati curis Poli­ticis, parvam Ecclesiarum curam habent; hinc fit, ut et nos Ministri ab auditoribus nostris nec reverentiam, nec obedien­tiam debitam habere ; sed nec, prout optaremus et summo studio conamur, aedificare possimus. Ea propter Comitatum hunc Nobilissimum obnixe oramus, ut provinciám hanc Specta­bili ac Magnifico Domino Sigismunde- Balassa, per nos una­nimi consensu electo, ac Generoso Domino moderno et futuris Vice-Comiti imponant, attributa suis Spect. Magnif. ac Gener. D. vestris plenaria et omnimoda potestate et facultate in legum harum contemptores ac violatores secundum eorum demerita animadversendi et puniendi. Ita et Ministri diligentiores, et auditores pientiores et obsequentiores reddentur, gloria Dei propagabitur, Ecclesia aedificabitur, et Comitatus Nobilissimus, postquam Regnum Dei quaesierit, omnibus a Deo benedicetur. Haec optamus et eventum Deo commendamus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom