Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.

4. Adalékok a felsőmagyarországi ev. egyház történetéhez. Földváry László

monent, ut Leges istas, seu Articulos Venerabilis Contubernii confirmare, sartas et tectas habere velint, et vitia in suis ditionibus grassantia quantum fieri potest, Deo propitio et favente corrigere studeant. Msi enim Magistratus Politici accesserit auxilium, inani contentione Ministri Ecclesiarum frangentur. Sunt autem praeter alia haec: 1°- Ministerii Dignitas et Auctoritas cum sit amplissima, de patronis Ecclesiarum (prout neque conqueri Dei beneficio adhuc possunt) spem eam concipiunt, fore ut eos tanquam vicarios Christi debita reverentia, amore et promotione sint prosecuturi; subditos etiam suos, ut quisque eorum, ad idem hortetur et inducat, rogantur; secus facientes, pro commissi gravitate puniantur, 2°- Judices vel Officiales populum congregare, iudicia administrare diebus Dominicis et festis etiam solennioribus, ante Concionem sub mulcta 4 flor. ne audeant. Tabernas vero ingredi potatorias sub concionibus sacris mulcta 25 dnr pro­hibeant. 3°' Ad labores arcis et allodiorum, ac venationes Diebus Dominicis et tempore Ceremoniarum subditos extrudere, nec per Officiales aut Provisores, eos die Sacro avocari patiantur. De talibus enim negotiis ita D. Augustinus pronunciat: „Male­dictum negotium, per quod divinum negligitur officium". 4°- Quilibet Pater-familias et Mater-familias cum liberis et famulis, concionibus singulis interessé teneantur; quod si unum vel alterum eorum abesse justa de caussa contingat, expediant tarnen suos domesticos. Siquidem fides ex auditu, auditns vero per Verbum Dei est Rom. X., ut ita in pietate informari ac verae Ecclesiae membra esse possint. Absentes vero a Sacris concionibus domique delitescentes, vel negotiis privatis et domesticis curis — ut asveverunt — intenti, príma vice in dnr 12, altera in dnr 24, tertia et aliis omnibus vici­bus in mulcta 1 fl. irremissibiliter exigendo, et in aediíicatio­nem Ecclesiae convertendo puniantur. 5°- Execrationes, nocturnas vociferationes, conventicula adolescentum cum puellis pensa trahentibus, lusus chartarum lusoriarum et aliarum, ac id genus alia interdicant, et in tales secundum commeritum animadvertant. 6°- Prudenter Contubernium nostrum Ecclesiasticum cavet, ne potestas Ecclesiastica aliquid juris adimat potestati Poli­ticae in castigandis reis; ac vicissim orat, ne haec ulla in re suum jus Ecclesiae praeripiat; eorumque facinorum ac scele­rum reos, ut sunt adulteria, scortationes et similia, quibus

Next

/
Oldalképek
Tartalom