Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905

3. Pathay István és Kanizsai Pálfi János levelezése. (1607—1636.) — Thúry Etele

sed adversa valetudo consilium mutare cogit, nec sivit me meo uti arbitrio. Ubi melius habuero, Deo favente, eiusdem consilii propositum sequar. De loco et tempore synodi solli­citus sum, considero enim et temporis incommoditatem et ambiguum locorum statum, meae quoque infirmitatis nequeo esse immemor. Templum nostrum, ingruentis mali metu, a nostris relictum est a si quid in te est melioris et utilioris consilii, de tempore et loco synodi, id mihi quam primum aperias. Si Dominus Lengelius et Dominus Krakkai redierint, et si quid de sorte eorum nosti, tristes an laeti redierint rogo, si me amas ad me, quam primum perseribas, ut si feliciter aleam iecerint, ipsis congratuler si misere, condoleam. Interea dum a te literis edoctus fuero, inter spem et metum anxius gemo. Bene diuque vale, mi fili, et me tuis orationibus iuvare ne desinas. Datae Veszpremii 20. Mártii 1622. Tuus sine dolo Stephanus Pathaynus. Kívül: Eximiae eruditionis laude, Zeloque pietatis celebri viro. Domino Joanni Paulidi Canisaeo, ecclesiae Papensis ministro fidelissimo, eiusdemque distractus ecclesiarum seniori vigilantissimo, filio suo in Domino, amanter colendo. 50. Pathay István Kanizsaihoz. Tibi, cum tuis omnibus frater charissime ! gratiam, pacem, et vitae prosperitatem precor ex animo, tuaeque valetudini, qua te nunc audio perfrui, gratulor affectu charitatis pleno. Sollicitus eram frater, de conciliando erga nos animo patronae : qua sollicitudine me belle liberasti. Non minori cura, angebar de germanis fratribus in nostra societate detinendis : hoc quoque anxiae sollicitudinis onere, video, imo sentio, me fideli tua industria exoneratum. Videris mihi, hac tua seduli­tate, orationi vacantis Mosis langvida brachia fuleire. Perge adhuc, quaeso, nutanti in statu positae ecclesiae, cui praees, seccurrere : seccurre, inquam labore, et sudore : reliquis con­silio, positus es in acie, vigila, et milita : Dominus benedicet, promovebitque tuos labores, clementer et evidenter cooperando. Nostrum est orando pulsare, strenue currere, fideliter operari ; Dei autem vires addere. Plantemus et rigemus : dabit Deus incrementum, etiam invitis et contra nitentibus portis infe­rorum. Ex pia hac Dominae patronae annuentia, ominor, Deum, in ipsius pectore altioribus suis donis locum paraturum. Con-

Next

/
Oldalképek
Tartalom