Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905
3. Pathay István és Kanizsai Pálfi János levelezése. (1607—1636.) — Thúry Etele
ministro, ac circumiacentium seniori vigilantissimo etc. Domino, fratri in Christo amanter honorando. Kanizsai sajátkezű jegyzete: Descriptae in arce Kis Komár 25. octobris. Anno 1638. - 52,' • «, . . , ' Pathay István Kanizsainak*. Salutem et gratiam Deo per Dominum nostrum Jesuni Christum, sub cuius vexillo militamus ipsius praesidio muniti tibi charissime precor ex animo. Dominus Basilius Felső utrique nostrum pari compaternitatis.: iure, et christianae charitatis officio devinctus mihi ex nundinis Jauriensibus revecti (eo enim profecti fueramus cum dilecto meo collega Czegledio, ibi non sine grata animor recreatione, Dominum Joannem Samaraeum superintendentem, et Dominum Thomam Taba ludirectorem Komariensem salutavimus. Hinc et Stephanum Mosonium sumptibus, quibus per nostram tenuitatem licuit et debuit instructum ad academica studia colenda dimisimus, Deus bene vertat, fortunetque viam, et intentionem ipsius) Literas tuas, tuae tuorumque salutis nuncias, et summula pecuniae abs te missae pregnantes reddit. Tibi. ergo cuni tuis prospere viventi gratulabor ex animo, et precor^ . ut tuis diebus plurimos| t addat Dominus in laudem nominis, sui,, et ecclesiae aedificationem. Vivimus et nos benedicente dominó sine querela. Praeterea de felici, utili, et. iucundissimo tuo conflictu, . cum imaneaturo illo calces tuas mordicante catello, audiyi et legi: fortunet Deus tuos labores, et confundat tui oris ministerio latrantes adversus veritatem omnes gloriae Christi inimicos. Amen. Milita in acie positas coronabit Dominus qui fallere nescit. Vale bellissime, vive diutissime^ pugna fortissime et felicissime. Datum Papae 6. Septembris 1627. Tuus sine dolo .' ' 'Stephanus Pathaynus. Kívül: Eximiae eruditionis' laude, et verae pietatis, zelo veritatis, zelo celebri viro, Domino Joanni Paulidi Canisaeo, Kémet Uyvariensis ecclesiae ministro fidelissimo, ac ecclesiarum in districtu eodem vérbő Dei collectarüm seniori vigilantissimo. Domino fratri in Christo ämanter colendo.