Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905
3. Pathay István és Kanizsai Pálfi János levelezése. (1607—1636.) — Thúry Etele
Kívül; Reverendo doctissimoque viro, Domino Joanni Paulidi Canisaeo, ecclesiae Papensis ministro fidelissimo, nec non certarum ecclesiarum seniori vigilantissimo etc Domino et filio in Christo amanter colendo. 11. Pathay István Kanizsaihoz. Salve fili charissime ! Promiseram nuper me ad te his diebus, transiturum: voluntas nunc quoque eadem est, sed facultas deest. Ah doleo mi tili, quod tibi, cui nunquam non bene cupio, gratificari nequeo ! Adeo enim multis obruor externis curis, ut vix, quod agendum qua hora sit, eligere sciam. Nemo est, si me nunc sub duxero cum iumentis et famulo, quam res meas proficiat. Disperendum negotium necessitas cogit; ego tamen tui non obliviscar. Tuum est ut Deum, cuius arbitrio omnia reguntur, praecibus fatiges pro commoditate implendae spei tuae: nam siculi sanitas e manu ipsius procedit: ita media ipsius arbitrio subveniunt. Ego gratia Deo, valeo, ut et tu, cum tuis, valeas et felicissime et diutissime, praecor ex animo. Datum Veszprém 21. Julii. Anno 1615. Tuus sine dolo Stephanus Pathaynus. Kívül: Perdocto, humanissimoque Viro, Domino Joanni Paulidi Canisaeo, ecclesiae Papensis ministro fidelissimo, et certarum ecclesiarum seniori vigilantissimo etc Domino filii loco colendo et amanter honorando. 12. Pathay István Kanizsaihoz. Salve charissime! Post tuum discessum scrutatus sum diligentius convocatoriarum statuum, et apparet magnam esse ambiguitatem termini, unde coniicio fratres omnino ad vicesimum secundum Augusti diem convenire, quamobrem et ego ad eundem diem adesse stutebo, etiamsi biduo expectandum mihi foret. Quaeso mi fili, ut tu quoque ad eundem diem, vicesimum secundum scilicet diem, adesse studeas: ne quid in nobis desideretur. Illic te praestolabor, si Deus volet. Divortionales filiae. Pauli Surotis vestratis, per oblivionem amissas, en remitto. Ego Deo volente 20 huius mensis itineri me committam. Bene diuque vale cum tuis omnibus. Amen. Si Dominus Paulus Seraphyn adhuc est tecum, librum orthodoxi Consensus, quem mihi venalem fecit flór. 2. tecum,