Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905
3. Pathay István és Kanizsai Pálfi János levelezése. (1607—1636.) — Thúry Etele
3. A magyar sereg és Komárom város bírája Kanizsai Pálfl Jánoshoz. Reverende Domine nobis plurimum honorandissime. Salute praemissa, et servitiorum nostrorum commendatione. Retulit nobis specialis ablegatus noster, qualiter se, in causa Reverendae Dominationis Vestrae ibidem in oppido Samaria gesserit, quidve de adventu eiusdem concluserit, ea omnia coram nobis sedulo exposuit. Ingenium autem et voluntatem Dominorum Surii, et Dobronokii facile intellexit, quorum etiam Vestra Dominatio parere ex animo se obtulit: potissimum . . . cum nunctio nostro .... nempe .... praefixerat. Et quam frigorum ac aquarum inundatio, itinera . . . .* Comjatinum, quam vero Samariam, prohibebant, per quod in praescripto termino et loco comparere nequivimus, quod etiam nobis indulgere velit. Quo circa Vestram Reverendam Dominationem amice ac paterne rogamus, dignetur, cum hoc ablegato nostro absque omni mora et difficultate ad nos advolare, conditionem apud nos et honestam et dignam habiturum, prout hac omnia ex literis Domini Surii uberius intelligere poterit. In feliquo, eadem nos commendatos habere, hancque nostram voluntatem inviolabilem tenere velit. Quam etiam diu ac feliciter valere cupimus. Datae Comaromii, die 16. Januarii. Anno 1611. Vestrae Reverendae Dominationis Amici et patroni benevoli. Judex exercitus Hungarorum; Judex civitatis, ac tota communitas nobilium et ignobilium civitatis regiae Comaromiensis. Kívül: Reverendo ac clarissimo viro, Domino Joanni Paulidi Canisaeo, nunc Samariae commoranti etc. Domino nobis observandissimo. 4. Somorja város bírája a komáromiakhoz. Köszönetünk, és szolgálatunknak ajánlása után, a fölséges mindenható atya Istentűi kívánunk kegyelmeteknek, mint jámbor bízott szomszéd urainknak, viszontag mindennemű jó szerencsés és békességes állapotot, ez uj esztendőben nagy boldogul megadatni. * A ... . helyen elrongyolódott a papír s ennélfogva olvashatlan.