Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905
5. Adalékok a szepességi ellenreformáczió történetéhez. Wéber Samu
ADALÉKOK A SZEPESSÉGI ELLENREFORMÁCZIÓ TÖRTÉNETÉHEZ. I. Sigismundus Bex Poloniae probat occupationem templorum evangelicorum XIII. oppidorum scepusiensium 1604. Dei gratia Rex Poloniae . . . Famatis Comiti Judicibus totique communitati XIII oppidorum scepusiensium Fidelibus Nostris dilectis gratiam Nostrarn Regiam. Reverendissimus Dominus Martinus Pethö Archiepiscopus Strigoniensis, Calocsensis quoque et Nitrensis Episcopus, in cujus Diöcesi ecclesiastica XIII oppida Nostra scepusiensia esse dicuntur, certiores nos fecit, se constituisse, brevi eadem XIII oppida scepusiensia adire, ut Templorum ac Ecclesiarum in iis visitationem instituat, quaecunque per abusum quendam ac superiorum temporum negligentiam contra sanctae religionis catholicae Instituta in ea sunt introducta, reformet et in pristinum statum restituat, amotis illegitimis Templorum eorundem occupationibus veros parochos a Nobis praesentatos instituat, quod paternum suum Institutum probavimus, mandamusque Fidelitatibus Vestris, ut paternitatem suam eo venientem, vei si praelatum aliquem ecclesiasticum praemiserit, reverenter ac honoriíice excipiant, hospitia illi decentia assignent, templa apperiant ac ipsius 'pietati, ac ordinationi permittant, quocunque parochos ad ecclesias illas nostris praesentationibus accedentibus instituet, eos pro veris ac legitimis parochis, ac pastoribus habeant illisque in spiritualibus obediant, alium neminem praeter eos ad functiones ecclesiasticas admittant: neque secus fecerint pro Gratia Nostra. Datum Cracoviae 1 die április anno 1604, regni Nostri Poloniae XVII, Sueciae XII Sigismundus Rex. 1 1 Ex manuscripto: Historischer Geschlechtsbericht von Georg ßuchholtz, ev. Prediger in Kesmark 1703. és ex manuscripto Christiani Genersich Lyceo Kesmarkiensi reservato.