Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.

3. Pathay István, Kanizsai Pálfi János, Alvinczi Péter, Csatári György, Samarjay János, Csene Péter és Pécselyi Király Imre ref. papok levelei 1620—1636. (Thúry Elemér)

gregem, remex et celeustes naviculam; superintendens, fratres, quam tua persona indigne et minus convenienter, varios inter fiuctus iactatos, deserueris, quod quoties recogitas, non opi­namur conscientiam tuam ita occaluisse, quin tibi cordolium causetur acerbum. Tantum hoc est, mi Pater! (ignosce, quaeso, mihi austero quidem, sed non praepostero zelo, ex fratrum meorum parte, et hypothesi tecum agentij quod nos, stationem­que tuam decem et sex annos, Diis hominibusque applauden­tibus, obtentam, et defensam, tam longe sub alterius Principis ditionem clancularie discedendo (ita sentiunt hic de te homines) ita inglorie deserueris, ut nihil eorum, quod hic reliquisti, nullius unquam aut ecclesiastici, aut politici fori iudicio, rehabere et reobtinere posses. Imo, si presbyterium nostrum Venerabile suae charitatis Christianae, et tuae senectutis emeritae rationem non habuisset, apud synedrion illud, in quod te recepisti, officii tui, pusillanimiter deserti, ministerio literarum te reum peragere potuisset. Verum tibi christianae condoluit, pepercit, imo etiam hodie parcit et tuam memóriám observanter colit, nomen tuum pabet in pretio, hoc tuum factum raro alias auditum charitatis pallio obtegit, tibique de feliéi sparta, divinitus assignata, impense gratulatur. His ergo, sine affectu turbulento, probe pensitatis, in hanc presbyterii nostri de tua illa pecunia dis­pensationem, quod nimirum ex ea 35. ílor. pro illis abste abductis, in rationem et promotionem Domini Stephani Mosonii exemit, quod pro sigillo publico 12 fl. consumsit, quod Domino Georgio Literato debitum 6 fl. exsolvit, quod 25 fl. in varias eccle­siarum afflictissimarum necessitates exposuit; in hanc inquam presbyterii nostri de tua pecunia dispensationem, paterne condescendere et consentire dignare, nostrum in te amorem et observantiam paterno favore Christiana ignoscentia, ale et főve, ob pecuniam illám caducam, fluxam, perituram, a nobis filiis tuis, fiducia venerandae paternitatis tuae necessarios et honestos ecclesiarum in usus consumptam et distractam, ira implacabili exasperari, nosque vel omnes, vel singulos, vel aperto, vel operto odio prosequi, cave, cave etiam, atque etiam Pater Venerande! Cave! Quorum autem, ut nosti coniunctio ipsa consvetudoque mutua fűit iucundior, svavior, eo divulsio et seiunctio sólet esse difficilior et amarulentior. 0 utinam taliter a nobis, qualiter apostolus Paulus ab Ephesiis presbyteris, seiunctus fuisses! ut describitur Actor. 20 : 37. 38. Te exosculari dőlendő, flendo et gemendo comitari, mutua valedic­tione, eaque gemebunda, abs te divelli nobis dátum fuisset. Ah Deum immortalem! quis unquam praesagiisset haec, aut fuisset praeominatus! Sed nescia mens hominum fati, fortisque

Next

/
Oldalképek
Tartalom