Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.
3. Pathay István, Kanizsai Pálfi János, Alvinczi Péter, Csatári György, Samarjay János, Csene Péter és Pécselyi Király Imre ref. papok levelei 1620—1636. (Thúry Elemér)
obeundo vix usque quaque satisfaciens ; duratio vero in eadem, incerta. Metuo enim, ne patroni defectio mutalionem in religione secum trahat et introducat. Vocationem quidem in aulicum concionatorem a magnifico dominó Michaele Szécsy, in synodo generali quam in festő ascensionis domini elapso körmendini cum meis celebravi, honestam accepi, sed eam (ecclesiae Ginzingensis tarn discriminoso tempore imigrando, eamque periculo exponendo) amplecti et sequi nec debeo, nec possum; verum ad utriusque aleam fortunae paratus, expectabo, quid serus vesper secum adferat et advehat. Vive at tu felix, cuius fortuna peracta est, atque extra cui sunt vincula lutumque pedes. In insula Muraköziana, sicut ubiquitarii unam, nempe Légradiensem, ita et iam nos unam ecclesiam, puta Turniscensem, hactenus possedimus; sed eam, pastore eius, reverendo Andrea Hidegkúti demortuo, mea ipsi patrona patrocinante, ipsumque eo promovente, pastor ubiquitarius occupavit, et sic tota illa insula papistis cessit et ubiquitariis. Inveniuntur tarnen adhuc inter auditores, qui unionis fidei vinculum, quo antea nobiscum coaluerant, nondum abruperunt, verum sub tyrannidis iugo identidem suspirant. Incomparabilis vir, zelosusque religionis nostrae assector, 'generosus dominus Emericus Nádasdy (qui mediante coniugio, omnia generosi Joannis Deli in Muraszombat, bona consecutus praepingvem in statum sublimatus fuerat) mense februario superioris anni, fragilitatis humanae exuvias deposuit, bustumque subivit acerbum. Venerandus senex, dilectusque noster compater, Joannes Szentgyörgyi, una cum coniuge sua matróna lectissima. in ecclesia körmendiensi vivit adhuc vitám satis vegetam : veteris consvetudinis svaviter tecum transactae nunquam non immemor. Reverendus] dominus Franciscus Domiani, quem te adhuc nobis praesidente ecclesia Papensis una cum dominó Stephano Saaryo, in academias Germaniae promoverat, illincque reducem, presbyterium nostrum venerabile, primum scholae körmendiensi rectorem, deinde ecclesiae S. Laurentianaepastorem praefecerat, vixdum anno sacro in ministerio expleto, anno praeterito, circa festum D. Martini diem supremum suum clausit. Venerandus Stephanus Szilágyi, senior Vépiensis, est quidem etiam num in ecclesia, verum non in parochiali antiqua (ea enim prout nosti una cum templo, per patroni pontiíicii tyrannidem ei est adempta) sed in noviter in rationem ipsius et ministerii, aediíicata quadam domo habitat, qui ea est imbutus et indutus intentione, ut Deo iuvante, hac ipsa aestate, rerum suarum quarundam necessario exsequendarum gratia, in partes Hunga-