Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.

3. Pathay István, Kanizsai Pálfi János, Alvinczi Péter, Csatári György, Samarjay János, Csene Péter és Pécselyi Király Imre ref. papok levelei 1620—1636. (Thúry Elemér)

Káinok nimirum et Fekete Erdő Judices et juratos cives mina­citer cogunt ad certum tributum solvendum, et servitia prae­standa, quorum utrumque in hoc statu nostro calamitosissimo equidem impossibile est, prout R. T. D. cognoscere potest ex literis ad praenotatos Viros, milites honoratissimos datis. Quam­obrem R. T. D. ego quoque privatim amanter rogo, ut apud suos pro nobis serio intercedere non dedignetur, quod tribu­tum illud solvendum differre velint in futurum tempus. Scitis. nos hic germanis vicinos esse, ideoque non posse quidquam ita clandestine moliri, quin innotescat maximo malo nostro. Ubi magis immunes erimus ab istis alienigenis, acerbe mali­gnantibus et novercantibus, quidquid istis miserrimis impositum fuerit, praestabunt fideliter pro tenuitate virium suarum. Valeat R. T. D. feliciter una cum suis. Dabam Halászini Anno 1621. die 22. Julii. Vester in Domino Conservus. Joannes Samaraeus. Kívül: Reverendo ac Clarissimo Viro, Domino Joanni Paulidi Canisaeo, pastori ecclesiae Papensis primario, ac vici­norum ministrorum ecclesiae Dei seniori dignissimo, Domino multum mihi honorando 8. Kanizsai Pálfi János Pécselyi Király Imréhez. Tibi, Clarissime Domine Petzeli, fráter in Domino mihi dilectissime, una cum tuis, pax, gratia et misericordia a Deo patre et dominó Jesu Christo, servatore nostro ! Occasione nundinarum, mater tua huc ad nos profecta, hodie me visitavit et salutavit, cui de te sciscitanti, cum aliud nihil haberem, ea, quae ex auditore meo, dominó Joanne Rednekio, de te accepi, retuli: te nempe Ujvarini exulare, liberos (iucundissima exilii tui tristis solamina, totiusque vitae delicias) fatali mortis iaculo percussos, in coeleste polytecnia promisisse, quos charissima vicissitudinis rerum tuarum socia, morbi acerbitate nimium exagitata pauxillum abfuit, quin maximo tuo luctu fuerit subsequuta. Aerumnoso hoc rei tuae familiáris statu intellecto, mater affectuosa a lacrymis et gemitu se se nulla continere ratione potuit; deílevit ergo vicém tuam materne, quod ita Dominus dolorem dolori tuo addidisset, oravitque me enixe, ut ego admonitione exemplari excitarem, ut tu ipsam de tuo et tuorum statu (quo ipsi hoc tempore nihil gratius, nihil optatius accidere posset) literarum adminiculo certiorem

Next

/
Oldalképek
Tartalom