Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.

3. Pathay István, Kanizsai Pálfi János, Alvinczi Péter, Csatári György, Samarjay János, Csene Péter és Pécselyi Király Imre ref. papok levelei 1620—1636. (Thúry Elemér)

desiderari patiare; habebimus duos, ni fallor, ordinandos etiam. Quae nova, Dominus Alvinczy ad me scribat, nunc propter temporis angustiam ea subiungere non vacat, intelliges ea a dominó Nicolao Nyári, vel cum ad nos veneris, ex ipsius Alvinczy literis discere potes. Rex est in itinere, non contem­nendam copiam secum trahens. Literas ad hoc nostrum prae­sidium a sua maiestate directas, hodie omnibus audientibus legimus, in quibus pro hactenus praestita tidelitate regias agit gratias, ad perseverendum dementer hortatur, et promittit, se propediem auxiliares copias missurum. Tu si cum tuis vivis, nihil audio gratius, et ut diutius vivas, ex animo precor. Aliquos sancios e nostrorum peditum coetu, non sine gemitu recepimus; speramus feliciora. Cum ad nos veneris pyxidem apud dominum Georgium Sándor pro reparatione depositam. tecum mihi adferas. Bene, diuque vale! Datum Veszprém 20. Junii. Anno 1621. Tuus sine dolo: Stephanus Pathainus. 6. Szenczi Csatári György mosoni reform, lelkész Kanizsai Pálfi Jánoshoz. Salutem in Filio Dei precatur, ac sese commendat! Si Vir Beverende, cum tuis prospere Vales, est quod maximé laetemur. Noster status in hac rerum omnium perturbatione ' est in lubrico loco positus, siquidem post rerum mearum donies­ticarum iacturam, quam praeterita hyeme per extraneos mili­tes passus sum, iam nunc una cum omnibus vcrbi divini ministris in comitatu Mosoniensi degentibus, e sedibus nostris, per nóvum capitaneum eiicimur, octo saltem dies ad emigran­dum Caesareae Regiaeque Maiestatis nomine nobis praefixerat: üli iam elapsi sunt, nunc etiam minatur in dies. Nisi nobis prospexerimus, actum erit de nobis. Unde, si divinitus frenum illorum petulantiae non imponetur. quid de aliis quoque eccle­siis reformatis sit, facile quivis intelligere poterit Verum meliora sunt speranda. Seimus enim, ibi incipit esse divinum auxilium, ubi deficit humánum. Nunc quoque undique nobis imminent pericula, ad quae subter fugienda, quo nobis sit reflectendum, ne oculatissimi quidem perspicere possunt. Si nobis Dominus Deus in vestra regioné pellam aliquam, in qua pro tempore subsistere possemus, vestra opera demonsira­ret, eam obviis amplecteremur manibus. Secl cum pontibus quoque vestris, proh dolor pericula imminere audiamus. itineri

Next

/
Oldalképek
Tartalom