Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.

3. Pathay István, Kanizsai Pálfi János, Alvinczi Péter, Csatári György, Samarjay János, Csene Péter és Pécselyi Király Imre ref. papok levelei 1620—1636. (Thúry Elemér)

petitionéin hanc meam apud Claritatem tuam Clarissimam pondere suo neutiquam caruisse laeti animadvertant) eandem per vinculum illud sacro sanctum, quo Christiani, maximé vero ministri orthódoxi, quantumvis longo a se invicem intervallo seiuncti, cum Christo et inter sese connectuntur, etiam atque etiam oro simulque eandem cum favorabili auctoritatis et ornamentorum accremento, in glóriám filii Dei, ecclesiaeque eius emolumentum, in annos felicissimos per .... sincere exopto. Papae 16. februarii, Anno Christi incarnati 1621. Clarissimam Tuam dignitatem, animi sinceri affectu suspiciens Joannes Paulides Canisaeus minister ecclesiae Papensis. P. S. Si Clariss. D. Alvinci, novorum quibus tuam Clari­tatem abundare certo scio, aliquid nobiscum per legatos nostros in literis communicaveris, mihi rem, animi gratitudine refun­dendam praestiteris. Kívül: Rarae eruditionis, rarioris vitae, rarissimae auc­toritatis Viro, Domino Petro Alvinci, Serenissimi Principis et Domini, Domini Gabrielis, Dei gratia Electi Hungáriáé, Sla­voniae, Dalmatiae, Croatiae etc. Regis, nec non Transylvaniae Principis, et Siculorum Comitis etc. Aulico Concionatori, Do­mino et Fratri in Christo, mihi debita observantia prosequendo Tyrnaviae. 3. Alvinczi Péter Kanizsai Pálfi Jánoshoz. Pacem utramque per Dominum Servatorem! Accepi et legi literas Vestras fraterno, ut debui, candore; auctoritatem mihi attributam agnoscere non possum, inter alios, siquid possum, exiguum est. Neque tarnen vobis vitio verto. Sinceritas enim Vestra ex relatione aliorum, siquid possem, detrahere noluit, quod laudatae est humanitatis. De me vero, ex me humilitatem, volo, agnoscas, et in posterum tantam mihi tribuere ut praesumas. Quod intercessionem vestram attinet, suo apud nos non caruit pondere. Literas domini capitanei, cum libello supplici, Regiae Maiestati exhibui. Verum, cum publico Regni­colarum decreto, contributio haec extraordinaria sit imposita, relaxationem ad se pertinere negavit Nihilominus tarnen reiecit ad informationem generosi domini Joannis Szepsi. Negotium ulterius, quantum in me erit promovebo, et vos data occasione

Next

/
Oldalképek
Tartalom