Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.
2. Adatok a XVIII. század első felében tartott református konventek történetéhez. (Zoványi Jenő)
et ne forte publico etiam bono nociva, legibusque scholasticis contraria magis evitentur, consultissima visa sunt haec sequentia: I. Ut Professorum uterque uti etiam omnes praefati cives Collegii Curatorem et Judicem suum politicum Perillustrem ac Generosum Dominum Samuelem Patai, subalternum autem Generosum Dominum Johannem Mezősi, ecclesiasticum vero Curatorem ex praescripto Articularium Legum Collegii Venerabilis Tractus Zemplónyiensis Inspectorem, pro nunc Reverendissimum ac Clarissimum Dominum Stephanum Pósaházi agnoscant, venerentur et observent. II. Ex parte Dominorum Professorum ne propter praetensam prioritatem unius aut alterius partis debita eorundem authoritas vilescat, proinde ut Rectoratus inter eosdem per vices eat. exemplo etiam aliarum universitatum vices Rectoratus alteranfium, ita ut alter eorum uno, alter vero successive altero anno Rectoratus hocce officio uterque nimirum reciproce fungantur, et quidem immediate sequenti novo anno Clarissimus Dominus Johannes Ttsétsi primum régimen hoc inchoabit, régens nihilominus haec sequentia rite observare erit obiigatus: 1. In omnibus rebus majoris momenti in quibus volvitur cardo Collegii, agat cum scitu, imo consensu sui collegae. 2. Ordine praecedat. 3. Ab hoc vel illo rem suam promovere volenti is primum requiratur. 4. Subscribendos in album civium Collegii idem recipiat, cum scitu tarnen collegae, in quo si ob justas rationes consentiri non posset, recurratur ad Dominorum Curatorum decisionem. 5. Officia in Collegio idem distribuat hac modalitate Semper observata: 1. praesides in certis disciplinis idoneos constituat; 2. praebitores juxta decisionem votivam eligendos commodos, pietatis, fidelitatis et justitiae amantes candidet; 3. praeceptores publicos una cum suo collega eligat, cum voto et consensu Clarissimi Domini ecclesiastici Curatoris; 4. privatos praeceptores vero is solus pueris praeficiat, accedente parentum vel eorum, quorum interest, consensu; 5. si quis ad officium aliquod personaliter vocetur (nisi quid obstet quod digne impedire posset) libere permittat, alias juxta cathalogum observentur officia unicuique distribuenda; 6. ordinationem ad Dominos Patronos idem confirmet, adhibita tarnen subscriptione collegae; 7. supplicantes idem determinet, qui si quid afferant ratione fidelis administrationis quid et a quo