Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.

2. Adatok a XVIII. század első felében tartott református konventek történetéhez. (Zoványi Jenő)

Patak, Tállya et multis aliis in locis frequentis numeri cele­brare Conventus (detestantibus aliis quam perplurimis ejusdem confessionis hominibus audax hoc eorum factum) non sunt veriti. Quibus quidem non verbalibus solum, verum etiam literotenus intervenientibus in praecitato articulo 31. fundatis contradictionibus et protestationibus solenniter ex homagiali in Sacratissimam Majestatem Vestram Caesareo-Regiam legum­que patriarum observandi studio Clarissimi duo viri D. Andreas Füleki et D. Stephanus Azari contraveniebant, ex quo irre­conciliabile nonnullorum Calvinianorum in illos concitatum est ódium, ita quidem, ut quaesitis sub praetextibus eosdem inno­centes et laudem ac praemium potius quam poenam merentes inique et crudeliter jam ante sex annos oppresserunt et nunc etiam quantum in eorum facultatem situm est, in dies oppri­munt unde omni prorsus destituti consolatione dicere possunt de praeattacto articulo 31. id quod seribit Sanctus Paulus Rom. 7. 10 : Lex quae ipsos vivificare debebat, facta est ipsis in mortem seil civilem. Hinc factum, quod jam nullo adversus eosdem et eorundem sub variis titulis celebrari con­svetis Conventibus audente contravenire, imo vel saltem his­cere, ipsi audentiores facti licentiosius frequentis numeri con­gregationes variis in locis celebrare non reformidant, indicio est (caeteris nunc praetermissis) Conventus satis frequentis numeri Tallyae apud aedes Dominae viduae Alexandri Plathy duobus diebus in mense novembri Anni 1722. (quibus ejusdem mensis diebus, ipsi Professores et Studiosi neenon ipsi con­sistoriales referre poterunt) stante moderna Diaeta Posoniensi cum praevaricatione etiam saepius praenotati artic. 31 cele­bratus. Quae fuerint ejusdem Convent. acta, et cum variae Professoris D. Joh. Tsetsi haereses signanter ejusdem sub sacra Regni Hungáriáé Corona nunquam ante altis temporibus auditus Nestorianismus a quibusdam ejusdem Conventus com­membris dum in medium produceretur, qui fuerint in eodem Consistorio, qui eosdem pro D. Joh. Tsétsi disposuerunt et quibus argumentis (cum necessarium sit nosse) ipsi consis­toriales et praeter eos D. Gregor. Nagymihályi D. item Steph. Azari et forte etiam D. Andr. Füleki occasione p. t. vinde­miatieuis vineae suae Patachiensis aliquid ea in re expertus referre valebunt. Haec sunt Augustissime Imperator, quae ex homagiali in Sacratissimam Vestram Caesareo-Regiam Majes­tatem fidelitate ac devoto in dulcissimam Patriam affectu Sacratissimae Vestrae Majestati ingenue referre et volui et debui. Nomina eorum, quae (!) in Tallya erant congregati :

Next

/
Oldalképek
Tartalom