Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.

9. Adalékok a zay-ugróczi gróf Zay-féle levéltárból. (Reif Pál)

In Casibus Doctrinam Concernentibus: I. Statuitur et ordinatur ut nemo V. D. Ministrorum aut Scholae moderatorum praesumat Controversias recentiores sub pietatis praetextu motas, vel in Cathedra Ecclesiastica, vel Scho­lastica auditoribus suis proponere et instillare, si qui vero talibus opinionibus dediti essent, eos neque per libellos vel impressos vel manuscriptos hinc inde distrahere praesumant verum con­stanter in antiqua et recepta doctrina in libris Ecclarum nostrarum Symbolicis exprssa permaneant ac perseverent. Proinde severe prohibentur omnes et singuli, ne libellos quoscunque intra vel extra pátriám edere praesumant, si quis autem scriptum ali­quod edere voluerit praevie illud pro Censura et adprobatione superioribus exhibeat. I. Si quis Haereseos vel Heterodoxiae suspectus fiat, operám det, ut resciat, quid causae subsit, si delatum ob Heterodoxiam ne uno ... deprehenderit, judicet, num per .igno­rantiam, num ex haesitatione, num ex praecipitantia, aut inanimadvertentia, aut pro heresi et cum pervicatia quadam secus sentiat et doceat haesitanti dubium solvat, errantem ad semitam veritatis reducat, in casu posteriori Causam adiuncto sibi Presbyterio seu Senioratu Ecclesiae communicet et si examinatus et convictus coram Presbyterio incorrigibilis perse­veraverit, suffragente Presbyterio eundem ab afficio removeat. III Regula Doctrinae constans perpetua, immobilis deci­dendarum Controversiarum S. Scriptura, Libri symbolici Ec­clesiae Lutheranae norma sunto. In Excessibus contra sinceram pietatem et ordinationes Eccle­siasticas. I. Si quem in exequendis muneris demandati portibus segnem et negligentem aut sceleratum deprehenderit, primum hortatur, nisi emendatio subsequatur severe reprehendito, si nihilominus pravus persistat, Presbyterio deferto ac Presby­terio suffragente condignam animadversionem in talem refrac­tarium statuito. II. Si V. D. M. inter et patronum, Rectorem et Parochi­anos, Ludimagistrum et vice versa querimonia intercederet, causam componat et juxta regulás aequi et justi decidat. III. Simultates inter Politicos Evangelicos, praecipue tales, quae absque lite componi possunt ex g. Irae, inimicitiae, ódium, irrisio, invidiae, ingratitudo, obtrectatio etc et ipse et per senio­rem et per ministros Verbi e medio tollat et ad concordiam christianam eosdem hortetur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom