Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.

9. Adalékok a zay-ugróczi gróf Zay-féle levéltárból. (Reif Pál)

V. D. M. communi consensu elegissent et suo modo etiam inaugurassent. Ideo idem Dnus Superintendens quo delato sibi monere praelibato modo satisfacere posset tam quoad realia, quam Personalia sequentia habebit observanda quorum quae­dam sunt quae ad Inspectionem, quaedam vero quae ad Eccle­siasticam visitationem, Examen Canditator. et ordinationem spectant. Sub Inspectionem caedunt res et Personae Ecclesiasticae. In rebus primoriae sunt, quae ad Essentiam cultus decori publici pertinent. Primo pura V. Divini praedicatio, Secundo preces publicae, Tertio Sacramentorum administratio, quarto Cantilenae, quinto Ritus sexto scholae. Ergo I. Intendet, ut Verbi D. Ministri Verbum Dei auditoribus suis pure, distincte, deuote, diligenter proponant, Textus biblicos iuxta regulás Hermeneuticas recte interpretando. Conciones iuxta praecepta Homyletica bene disponendo, Textus biblicos interpretatos ad usus Didascalicum, Elenchticum Paedeuticum, Epanorthoticum et Consolatorium adplicando ubi circa usum Elenchticum cavendum, ne invectionibus aut scommatibus in adversarios injurii sint, ne committant ignorantiam Elenchi, sed statum Controversiae genuine et distincte proponant, pon­dere argumentorum errantes repellant, auditores convincant, ab Elencho nominati adversus praedominantes abstineant. II. Ut frequentibus Bibliorum lectionibus, Textus biblicos et Catechisationibus, Lutheri Catechismum captum rudiori populo instillent. III. Ut sacramenta pia mente rite administrent, in usu Clavium neque nimis laxi, nec nimis rigorosi sint, sed pru­denter versentur atque ad emendationem et consolationem pro diversitate Confitentium utantur. IV. Ut in quavis Eccla praesto sit formula agendorum adaequata, quae etiam preces publicas, Dominieales festi­nales, quotidianas ex Casibus specialibus adoptatas complec­tatur. V. Ut praeter reeeptos et adprobatos hymmos nemo prae­sumat novos inusitatos nisi prius revisos, et adprobatos ad cultum Dei adhibere. VI. Ut ritus in quavis Eccla reeepti ad devotionem promonendam compositi sint, observentur, nec quamvis muta­tionem et innovationem temere tentet, quia innovationibus plerique offenduntur et confunduntur ad versarii vero expro­bandi et callumniandi ausam arripiant, ubi tarnen abusus tol­lendi meliora substituendi (et quod optandum confirmitas ad minimum in quavis ratione restituenda) essent et neutiquam

Next

/
Oldalképek
Tartalom