Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XVI. A felsőtrencséni ev. egyházmegyének az 1600. évi január 12-diki bittsei zsinaton kihirdetett törvényei

2. Litaniae, quae sunt supplicationes pro omnibus omnium statuum necessitatibus, bis singulis septimanis (nisi forte festum inciderit) diebus profestis canito. Et si forte Deo permittente (quod omen Deus avertat) contingat nos a Turca, Tartaro, et Anti-Christo periclitari, id singulis diebus facito. 3. Ceremonias matutinas, in summis solemnitatibus, et in Adventu Domini non negligito. 4. In summo, quod vocant officio, morem usitatum ecclesiis repurgatis, et praecipue montanis civitatibus sequitor. 5. Festa communi Venerabiiis contubernii consensu, non superstitiose, non ex opere operato, sed ut occasio sit docendi simpliciores recepta, servato. Observatio vero sabbathi, quod iudaismum redolet, et diei Iovis quod heluationis causa fit, ac superstitiones promovet, ut abrogetur, operam dato. 6. Nemo diebus dominicis, aut aliis festis ecclesiam dese­ritis, nisi gravis subsit causa, et si peregre ad loca remotiora proficiscendum, id scitu vel supremi patroni, vel parochianorum facito, commendata prius ecclesiae cura vicino fratri. IV. De ritibus nuptiarum seu de coniugio. 1. Matrimonium contracturos ante octiduum ad minimum, publice in ecclesia promulgato : et eodem die ad sacrum eucharistiae eos admittito. Ast si sponsus et sponsa in diversis vivunt paroeciis, in utraque copula denuntiator. 2. Nullos invitis et reluctantibus parentibus, vel iis qui loco parentum sunt, copulato, nec per vim plagiariorum more raptis benedicito. Qua in re ut minister certior sit, parentes utriusque partis ante promulgationem eum accedunto, et suum consen­sum fatentor.

Next

/
Oldalképek
Tartalom