Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XVI. A felsőtrencséni ev. egyházmegyének az 1600. évi január 12-diki bittsei zsinaton kihirdetett törvényei

XVI. A felsőtrencséni evang. egyházmegyének az 1600. évi január 12-diki bittsei zsinaton kihirdetett törvényei. Leges hoc est Ordo et Disciplina Venerabilis contubernii, seu ministrorum docentium evangélium in ecclesiis superioris di­strictus Trinchiniensis, scriptae et promulgatae, a dominis frat­ribus eiusdem dioeceseos, unanimi consensu in Generali Congre­gatione, habita Bittsae, 12. mensis ianuari, anno 1600. Cyclopum seu nomadum societas, respublica, civitas, domus, et familiae est, quae nullis legum vinculis. ceu frenis affringitur, in qua ooősis ooősv ooSevöo axopel hoc est. Nemo alteri obtemperat, sed pro suo arbitrio quisque vivit, ut est apud Euripidem: sic non ecclesia Domini, non contubernium ministrorum verbi Dei et sacramentorum, sed rtwix^w^a. ta]tpu«, seu conventus nequissimorum latronum est censendus, sicubi sine certis legibus, velut sepimento, ecclesiae pastores vivere contingat. Quod ne usu veniat Paulus apostolus monet, ut in ecclesia omnia decenter et ordine fiant. Quare nos ministri, legitime ad has ecclesias docendas vocati, quomodo omnia ex praescripto doctoris gentium Pauli apud nos peragi queant, has leges partim ab antecessoribus nostris latas, in brevius contractas, partim nonnullas adiicien­tes, promulgandas, unanimi consensu censuimus. Qua in re non populärem captamus aurám, verum glóriám Dei, ecclesiae Christi aedificationem, constientiarum denique nostrarum con­servationem impense quaerimus. Porro leges sunt: I. De doctrina. II. De ritibus sacramentalibus. III. De ritibus publicorum congressuum non tarnen sacra­mentalibus. IV. De ritibus nuptialibus. V. De ritibus partim adiaphoris, partim manifeste impiis. VI. De moribus. VII. De synodis. VIII. De vocatione. IX. De praemiis laborum. X. De poenis et mulctis. XI. De rectoribus scholarum. XII. Petitio ad magistratum, pro confirmatione legum directa.

Next

/
Oldalképek
Tartalom