Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.
1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XIV. A lőcsei convent, 1597 (a Rhau János lőcsei rectoráltal Kalvinismussal vádolt Platner Antal lőcsei lelkész-megvizsgálása ügyében)
testantur, doctrinam ipsam libri Concordiae ecclesias hasce per omnia approbasse : quid etiam hoc loco fingat et mentiatur Hospinianus. Cum pro auctoritate Formuláé Concordiae in conventu hoc sic pugnaret D. Grawerus, obiiciebat ipsi pastor Leutschovianus, qui postea, uti dictum revocabat, corpus doctrinae Philippi Melanchtonis. Sed mox error manifestus in eo de liberó arbitrio, a Grawero ostendebatur: cum expressa attestatione, si simile quid in Formula Concordiae demonstrari possit, se libenter cessurum. Respondebatur, definitionein liberi arbitrii a Strigelio post obitum Philippi fuisse insertam. Regerebat Grawerus : sermonem esse de ipso libro. Cum itaque ipsi negare nequeant, apertum in eo contineri errorem, frustra eius urgeri auctoritatem, quanta etiam illa in locis istis, ante suum adventum fuerit. Refutabat insuper idem D. Grawerus ex tempore omnia argumenta, quae contra Formulám Concordiae pastor Leutschoviensis ex sententia Calvinianorum tum praeferebat. Tandem in hoc conventu orthodoxa doctrina Libri Concordiae communi omnium suffragio approbata, Calvinismus reiectus, et imprimis D. Graweri adversarius Sebastianus Lamius in specie damnatus fűit. Sic finita synodo, senatus Leutschoviensis, omnes et singulos legatos reliquarum civitatum ecclesiasticos et politicos lautissimo convivio excepit, ac sequente die, ipse pastor Leutschoviensis, postquam revocaverat, civitatis Cassoviensis legatos. peculiariter invitavit, cui prandio etiam D. Albertus Grawerus interfuit. Haec sunt acta synodi istius Leutschovianae bona fide recitata. Fűit quidem aliquid in ea etiam dictum de iure patronatus, sed obiter tantum. Quae cum ita revera sese habuerit, patescit stupida vanitas Hospiniani, qui in contemtum huius synodi fingere et evőmére non dubitavit, quae quidem quovis modo maculam ei aliquam, vel orthodoxis etiam ac constantibus veritatis assertoribus, aspergere posse videbantur. Ceterum, cum in ore duorum aut trium testium consistat omne verum, piacet hoc loco repetere ea, quae de hac synodo Leutschoviensi, tanquam memoratu digna ecclesiarum illarum senior Severinus Sculteti annotare et posteritati relinquere voluit. Sic autem ille in manuscripto ad verbum. In haec synodo lecta est in Germanica lingva Confessio Augustana prima, in qua improbantur et damnantur omnia falsa dogmata haereticorum, utpote arianoruni, Zwinglianorum et similium. Estque in hac lectione instituta collatio huius con-