Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XII. Murányi és Kishonti czikkek, 1596

arbitris admoneat, et castiget, ne posthac ainplius faciat, eum­que cum adversario suo, quantum fieri potest, in gratiam redigat; sin vero est, quod rector scholae obedire nolit, accu­setur coram superintendente. 62. Reditus ecclesiastici, antiquitus in sustentationem minis­trorum ordinatos fideliter porrigi debent, Qui enim deservit altari, de altari etiam vivát. Prata, apes, agnelli, gallinae, aquae, inimpedite inaneant. Decimae, quartae, octavae, sede­cimae, et id genus alia accidentia. Et pro decimis non abiec­titia quaeque relinquant, sed de praestantiore. Proverb? Salom. De primitiis tuis honora dominum. Ethnicus Cicero, semel Deo dicatum non esse ad homines usus transferendum. Omnino omittenda sunt bona parochiae, nec diminuenda. sed augenda, Mal. 1. Deut. 15. 22. Hagg. 1. 63. Coloni ad convocationem citati, non debent actionem flocci pendere, sed cum reverentia sese submittere, atque cum pasto­ribus suis onus itineris subire propter conscientiam. Secus facientes punientur tanquam contemtores ordinis spiritus sanc­tus qui quique coetui semper tanquam paracletus adesse dignetur fl. 12. 64. Si aliquis fratrum discessurus ex hac fraternitate in oras alienas, flagitaret testimonium, suae ante actae vitae ab hoc coetu illud haud denegetur ipsi, sed pronierito ornetur. Pro sigilli adplicatione tenentur 1. fl. Ung. indecise deponere. Finis articulorum. Deus nos adiuvet. Nomina consignata fratrum in fraternitate Murán et vallis hishontensis qui concordiam promiserunt et conformitatem in doctrina. Ego Joannes Rimanoviani, Crucensis, subscribo pura mente, sincero animo, et candido corde Confess. Augustanae, et elencho doctrinae 5. civitatum in Ungaria: Cassoviensis, Eperiesiensis, Leutschoviensis, Bartphensis, et Cibiniensis exhi­bitae confessioni Carolo V. et episcopo Agriensi Verantio, anno M. D. XXX. nec non adprobo hosce Articulos Muranenses. Actum et scriptum Murán. Anno 1596. Jan. 14. die.

Next

/
Oldalképek
Tartalom