Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - II. A 24 szepesi város hitvallása, 1569

patris vestri obsequimini. Lucae 11. versiculus 23. Qui non est mecum, contra me est. Item: Qui non diligit me, sermones meos non servat. Lyra super Matth. Cap. 16. Ecclesia non consistit in hominibus ratione potestatis vel dignitatis eccle­siasticae vel secularis, quia multi principes et summi pontifices, et alii inferiores inventi sunt, descivisse a üde, propter quod ecclesia consistit in illis personis, in quibus est notitia vera, et confessio fidei et veritatis. Hyeronim: Qui ergo peccator est aliqua sorde maculatus, de ecclesia Christi non potest appellari, nec Christo subiectus dici. De Confessione. Privátam Confessionem propter tres causas omnino reti­nemus. Primum, ut rüdes examinentur et instituantur; secundo, ut illi qui speciales peturbationes conscientiarum habent, etiam consolationem specialem ex verbo Dei petant. Tertio, ut singulis seorsim absolutionis sacramentum impertiatur. Superstitiosam omnium peccatorum enumerationem non esse necessariam tradimus. Primo enim est impossibilis iuxta illud: Delicta quis intelligit? deinde quod remissio peccatorum non pendet ex enumeratione eorum, sed ex Divina misericordia et meritis Christi, propter quae evangélium offert remissionem peccatorum, omnibus agentibus poenitentiam. Magis autem bortamur populum ad agendam poenitentiam, et apprehendendum evangélium fide, quam ad impossibilem et non necesseriam enumerationem omnium peccatorum, né aliqui conscientiis iniiciantur. Articulus De usu Sacramentorum conformis est Articulo XIII. Confessionis Quinque Superiorum Liberum Regiarumque Civitatum Anno 1549. Ferdinando I-mo Romano Imperátori exhibitae, in omnibus punctis et clausulis, taliterque huncquoque exmittendum censebam. Non absimiliter Articulus quoque De liberó arbitrio, de verbo ad verbum similis est Articulo XIX. eiusdem praeattactae Confessionis, qui ibidem videri et legi possunt. Hoc tempore tarn late per Regnum Hungáriáé diffusa erat Ecclesia Augustanae Confessioni addicta, ut complura iam contubernia, ex consociatione ecclesiarum orta numeraret; adeoque in singulis his Contuberniis, Conventus etiam institue­bantur, quibus et puritati doctrinae et morum honestati invi­gilabatur. Verum de his omnibus, nec mihi quidem constat, tantoque minus, quid in his actum fuerit? pro viribus tarnen contendo, ut tarn Synodos quam et maiores Conventus Chrono­logice adnotare valeam.

Next

/
Oldalképek
Tartalom