Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XII. Murányi és Kishonti czikkek, 1596

cumstantiis ofíicii, temporis. Tandem si fidem promiserit, sub­scribat in Codicem seniorum, prius explorata ipsius professione, vita et moribus. Fidelis repertus salutare debet fratres eo honore, quo digni videntur. Tandem testimonium suae ordina­tionis, vocationis, offerat, et exhibeat legendum, adiunctis quoque literis suae honestae conversationis. Tandem praestito iuramento, recipiatur in nostrum fratrum, cum depositione sym­boli 1. flor. ungaricus. 53. Est sancitum et stabilitum, ut quilibet fratrum quater in anno deponere debeat in erarium fraternitatis 12. denarios. Item mulctae, et quaeque proveniant qualicunque ratione, hae serventur apud fideles manus senioris. Si quid exposuerit in fraternitatis usum, et rei necessitatem, dabit rationem fratri­bus tempore iusto. 54. Omnes solutiones, et transgressorum mulctae, vel poenae, pro festő Georgii persolvantur plenarie. Si quae mulctae fratrum inobedientium et contumacium, vel aliae contributiones fratrum sunt solvendae, ad id tempus solvere nequiverit, habebit tempus quindenum. Existens neglector horum senior habeat potestatem per suos emissarios debitum hoc in duplo accipere de bonis eiusdem, nemine contradicente, vel magistratu, vel ministro 55. Diversae religionis, quam purae doctrinae, quae continetur in confessione supra nominata minister, in hac nostra frater­nitate, nec promoveri, nec admitti debet. Qualis ea esset fra­ternitas, quae corruptelas doctrinae, vel falsa dogmata, invito Deo, tolerat, cum scriptum sit: Expargate vetus fermentum. Cementes talem fratres, qui vel disputát, vel clandestina odia, vel fratrum famae derogat, et aliud quidpiam alit, hic frater­nitati incunctanter iudicare debet. Ut autem Jeges sint stabi­leres, omnes propria manu subscribere debent. 56. Si cuipiam fratrum ratio sua genuinum sensum ver­borum in aliquo articulo Christianae confessionis obfuscat, ita, ut periclitari videatur, et potius errare ; hic sine omni niora iudicium, vel a seniore, vel fratre se doctiori petat. Lingvis et lectionibus sic instructus, iuxta illud Chrysostomi,

Next

/
Oldalképek
Tartalom