Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - X. Az árvamegyei lelkészeknek egyházaik védelmezésére írott törvényei, 1595

confessionem noviter in com. rectores adducti, conscientiose coram contubernio exhibeant. 2. Pastoribus suis sint obedientes, eosque non saltim debito honore prosequantur, verum etiam liberos eorundem fideliter et gratuiter instituant, et erudiant, sunt enim colle­gae commensales pastorum quorum earum ministerio utuntur. 3. Pastoris est in rectorem et totam scholam animadver­tere, et sui officio admonere, alioquin si negligentes reperti fuerint, a sua statione amoveantur. 4. Absque venia pastoris nullus rector abscedat etiam itinere unius diei. 5. De iniuriis a pastore sibi illatis coram seniore et fratribus conquaeratur et non coram plebe, quod sit cum scandalo. 6. Pastores rectoribus, quod eorum est, non detineant, quin potius eorum proventus adaugere studeant. 7. Rectores absque scitu senioris et magistratus supremi, pastoribusque sui nulli vocationem scribant. Similiter suggestum ecclesiarum temerario suo ausu non conscendunt. 8. Rectoris erit cum scholasíicis, tempore messis operám suam pastori potius, quam aliis, ubi officium eorum non impe­ditur deferre. 9. Transgressoribus pro debita ratione poena a contu­bernio irrogetur. 10. Ad convocationem legitime citati compareant, et litte­ras contuberni, quas vocant currentes fideliter et celeriter per­ferant. De aedituis. 1. Aeditui cum consensu pastoris sunt creandi. 2. Illorum erit attendere in flagitiosos et inpoenitentes, et dein pastori ecclesiae significare. 3. Absque scitu pastoris nihil accepient et ab ipso de­pendeant. 4. Habeant plenariam potestatem debita ecclesiae fideliter colligendi, in usum suum debitum conferendi. 5. Vinum pro usu sacramenti curent et purum servent. 6. Liberi sint a solutione metretarum suis concionatori­bus, si iuvent eos in exigendo ipsorum salario si haec non fecerint solvant. 7. Dum peculiariter legatur aliquid pro templo ac sepul­tura, tum potior pars pro templi usu, altera pro pastore cedat. (A Magyar Nemzeti Múzeum 1140. Quart. Lat. jelzésű 4*

Next

/
Oldalképek
Tartalom