Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - VII. Eperjesi zsinat 1593 (a Kalvinizmussal vádolt Mylius János lőcsei rector vizsgálata ügyében)

tionem et phrasin Calvinianam. Corpus Christi percipi ore sacramentaliter, seu in sacramento, hoc est wie sie es ver­stehen, in signo externo, quod habet apellationem veri cor­poris Christi, sed absentis Hoc igitur effugium Mylii ut Cal­vinianum, iterum improbatum est. Sextus articulus de Coena. Dass die mündliche Messung des Leibes und Bluts Christi nicht allein von den würdigen geschehe, sondern auch von den unwürdigen, die ohne Buss und Wahren glauben hinzugehen, doch zu ungleichem Ende, von den Würdigen zur seeligkeit ; von den Unwürdigen aber zum gericht. Hic cum Mylius urgeretur, ut respondeat directe, quaerebat effugia per phrasin Calvinianam sacramentalem. Cumque ut alle­gata ipsius responderetur persequi institutum suum noluit, et de articulis praesentibus dixit, non esse sumtos ex Luthero, sed confictos a novis theologis Vittebergensibus. 2 Senior non negavit suo et reliquorum nomine hos articulos conscriptos esse et usurpari ab Aegidio Hunnio et reliquis theologis Vittebergensibus, 3 sed desumtos esse fide optima ex scriptis et confessionibus Lutheri et quia sextus articulus asserat indignos percipere corpus Christi, quaerit ex Mylio, an Judas vere sumserit verum corpus Christi, Mylius respondit : Hanc quaestionem non esse Lutheri. Ibi tum senior, ut confirmaret et hanc quaestionem in esse confessionibus Lutheri, et praesentes articulos, sicut et Formuláé Concordiae 3 de coena et persona Christi ex iisdem desumtos, légit primo voce clara primam partem epistolae Lutheri datae anno 32. 4 ad Francofurtenses ad Moenum, ubi diserte Lutherus ostendit modum, quo occulti sacramentarii possint explorari, agnosci et caveri, et utitur formis loquendi iisdem, seu per omnia aequipollentibus. Deinde legit quoque pauca ex minori Confessione Lutheri, in primis ea verba, ubi Lutherus gravi oratione asserit verum corpus Christi, pro nobis traditam, in prima coena tarn perceptum esse ore a Juda proditore, quam a Petro et reliquis apostolis. His auditis omnes acquieverunt : articulos hosce ex Luthero esse desumtos adeo ut nec Mylius ipse amplius id in dubium vocare auderet. Nihilominus novos theologos Wittenbergenses improbant, An­haltirorum recentium confessionem (cuius est Pezelius, et ceteri, quos constat esse manifestos et apertos Calvinistas) laudabat, seque cum illis sentire, nec ab eis recessurum aperte testa­l , 2 Wittenbergensibus ; -- 3 Concordiam Formulám; — 4 1532.

Next

/
Oldalképek
Tartalom