Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - VII. Eperjesi zsinat 1593 (a Kalvinizmussal vádolt Mylius János lőcsei rector vizsgálata ügyében)

M. Mylius agnoscat eos secundum singula verba pro suis? Respondit omnia sua esse, sed desumta ex scriptis Lutheri et Philippi. Ibi D. Ezechiel assurgens, affért ex vicino suo Museo omnes partes operum Philippi, easque ante M. Mylium statuit, monentibus plerisque, ut ostendat, ubi extent haec dicta in scriptis Philippi. Respondit Mylius se annotationes istas ante biennium circiter tradidisse, et iam non meminisse paginas et loca singulorum verborum ; si ad manum haberet sua collec­tanea (quae quidem si scivisset, sic secum actum iri, una secum attulisset) posse se singulorum ex Philippe rationem reddere. Hac usus excusatione, tomos Philippi ne attigit quidem. Addidit senior, nunquam eum ex Philippi scriptis has erroneas locu­tiones confirmaturum esse. Cum autem M. Samuel prae ceteris errores Mylii prae­tectos 1 exaggeraret, et inter alia quaereretur, ipsum in lectio­nibus etiam praeceptorem suum orthodoxum, et de ecclesia optime meritum D. Jacobum Andreáé coram iuventute traduxisse, neque id negavit Mylius; sed idem iudicium de D. Jacobo Andreáé tulisse etiam alios (haud dubie Calvinistas veritatis hostes). Hinc exortum certamen de personis, a quo tarnen sta­tim ad rem ipsam reditum est Mhilominus occasione perso­nalium, obiectum est a Mylio Brentium statuere duplicem divinitatem. Cumque a D. Joanne Fabro, epperiense legerentur verba Brentii non ex Brentio ipso, sed ex alio quodam libro; subiecit senior, legendum esse ex auctore integrum locum. Nam in sequentibus se declaret," 2 quod nequaquam statuat duas divinitates, 8 sed unam eandemque vocat diverso respectu dupli­cem. Addidit M. Samuel, non duplicem, inquiens 4 divinitatem adstruit Brentius: Sed unam tantum; verum huius non una est ratio. Alius enim consideratur in se, alius quatenus assumtae carni communicata est. Hinc ab Augustino participans et par­ticipata (quod dictum Brentius ibi allegat) dicitur. Quaerit idem ex Mylio, cum Aristoteles duplicem animae deíinitionem tradat, an unam sentiat esse animam, an vero plures ? Mylius fatetur unam esse animam. M. Sauter: ergo ut una est anima, alia autem est eius ratio in se considerata, et alia quatenus unitur cum corpore ; ita una tantum est divinitas, quae tarnen diverso respectu consideratur. Cumque Mylius identidem se ad Phi­lippum referret, praesertim ad corpus doctrinae, addidit senior. Philippum in testamento suo anno 40. 5 scripto, sicut alias passim afhrmare, quod evangélium et theologiam suam 6 a 1 praetactos ; — 2 deciarat; — 3 duplicem divinitatem; — 4 inquit; — 5 1540; — 6 evangélium et doctrinam suam theologicam.

Next

/
Oldalképek
Tartalom