Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - VI. Murányi czikkek, 1590 idejéből

nis gratiae, sclavonica lingva canatur brevissime. Quilibet pastorum et ludi rectorum, opera suae vocationis diligenter faciant, nec se alienis admisceat, utpote: mercaturis, vecturis, et id genus aliis, quae potius plebeis hominibus conveniunt, nec in tabernis, compotationibus indulgeant, neque plebeis se nimium familiäres reddant. XIII. Si pastor quempiam suis inconvenientibus moribus, aut quacunque ratione offenderit, illud ad superintendentem, et non ad politicum magistratum deferatur. Si vero plebeius aliquis pastori iniurius fuerit, prius coram iudice suo accusetur, ut pastori offensa satisfiat; sin minus res ad superintendentem deferatur. XIV. Rectores scholarum, pastoribus suis debitam praestent obedientiam in omnibus licitis rebus. Ludirector alicui iniuriam faciens, accusetur non coram iudice, sed coram suo pastore. Is sobrius enim remotis arbitris, admoneat, et castiget, ne posthac amplius faciat, eumque suo adversario, quantum fieri potest, in gratiam redigat. Sin vero est, quod rector scholae obedire nollet, accusetur coram superintendente. XV. In celebrandis sanctorum festis, in nostris ecclesiis usi­tatis, ubique aequalitas servetur; sed de his in agenda. XVI. Pastor ecclesiae, praefinitum tempus, commissum sibi gregem, absque superintendentis consensu, deserere, seque alio eonferre, minimé debet, quamvis legitime vocetur; verum si doctrina aut mores sui improbati deprehendantur, superinten­denti significetur. Si vero alter utra pars mutare voluerit, ea alteri tres mentes, ante definitum tempus denuntiet, ut quae­libet sibi antea prospicere possit. XVII. Nemo etiam pastori suo publice in concione respon­deat, nec illum diffamet: verum reus coram superintendente accusetur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom