Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

2. Somogyi Péter naplója. 1557—1558. (Stromp László.) Kétrészben. Elmondja Oláh Miklós esztergomi érsek alatt Pozsonyban, Nagyszombatban, Znióváralján átszenvedett fogságát és vallatását és majd meg kiszabadulását .

brasque in ipsissima luce, hec, inquit, catholica sunt, quae nec nos inprobamus tamquam haeretica, sed testimonia matri­mony de clericis male allegantur, quae sunt de laicis acci­pienda. Hinc Joannes Dereczkei canonista Tyrnaviensis stans a tergo monachi ; tamquam sub Aiacis scuto aut tridente Neptuni, nondum rogatus intonat, constantissimeque asseverat testimo­nium matrimonii non ad Clericos sed tantum ab laicos pertinere, cui Breviter, quis unquam quaeso sacrum matrimoniura laicis prohibuit nisi male utentibus? Hinc monacho locum Apostoli objicio (I. Tim. 3.) Eppum esse unius uxoris maritum, hoc (in­quit) monachus ante ordines licebat, non in ipso sacro ordine, quod cum minimé persuaderem, peto frm monachum, ut testi­monia de matrimonio sacerdotum ex articulis recitet, quod dum ille recusaret, hinc Joannem Dereczkey, qui similiter neglexit, Postremo ubi neminem videó paratum ad recitandos articulorum locos, solus accedo mensae, assumptisque articulis recito matri­monii testimonia in hunc tenorem. Fili Pontificum distinct: 56. Can: osius. Becitatis igitur quibusdam pontificum filiis, protinus illi uno ore affirmant, id fuisse ante ordinationem sacerdotii, sicque reclamantibus cunctis intermissi sunt recitari, nam veritas (ut aiunt) ódium parit. 26. Capitulum. Sic igitur inter nos ultro citroque conferentibus de di­versis questionibus, indignatus Praeses ait, hac predicta quidem videntur utcunque tollerabilia. Sed his longe meiora sunt, nam Sathanam me in scriptis appellat et cleri dominatorem : Cum igitur peterem scripturam ubi hoc sint, mox protullit inter chartaceos libellos praxim Michaelis, magistri de Sarvar nostri fratris, ubi inter Éeliqua recitatur Articulus, An modernus Archiepus Nicolaus Olah sit veres Petri successor ? Hinc illud D. Bernhardi herus Pauli dicat cum Paulo, non dominamur fidei vestrae, successor Petri, non dominantes in clerum sed facti forma gregis, ubi (inquit) Preses ego dominor in clerum, ac non potius meam exerceo vocationem? Age, age, die unde haec sunt deprompta, alias revera fateor coram D. Bathori, non hinc exibis cum his vinculis. Hic nolens volens juxta meam conscientiam affirmo non esse meam praxim, unde illa sunt deprompta, sed alterius, cum et ipse Stylus longe differat a meo, qui facile arguat, non esse meam scripturam. Hinc commotus acrius, pergit locum Augustini ex arti-

Next

/
Oldalképek
Tartalom