Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - V. Az 1590 nov. 13-ki bártfai conventen előbbieket aláírók névsora

viensis, agnosco meo chirographo, hanc confessionem vere Christianam esse, et doctrinam apostolorum quae est virtus ad salutem omnium credentium, praeter quam non iudico aliam esse. Joannes Matthaei, pastor ecclesiae septemtiliensis, absque omni fuco et ingenue subscripsit. Ladislaus Honeszky, pastor ecclesiae Gergeianae ex Comitatu Scepusiensi, Possessione Generosorum Dominorum Gergei, non quidem vocatus ad hanc synodum, nec partém habens secunduni obligationem Dioeceseos huius, sed singu­lari dispositione Dei, absque dubio et secundum sortem quan­dam huc adveniens, humaniter a Reverenda et alma frater­nitate admissus, ut interesset congregationi et actioni synodicae, laeto animo requiescit doctrinae harum Civitatum, et candide quoque subscribit. Matthaeus Crapicenus, ecclesiae Filii Dei in Kobyl mi­nister, Confessioi.em hanc liberarum Civitatum, quae com­plectuntur scripta Philippi Melanchtonis et D. Martini Lutheri, toto pectore amplector, et secus sentientes pro haereticis agnosco. Ego Georgius Czodor, pastor ecclesiae in Sárpatak manu­propria subscribo. Thomas Preusner, Slavorum concionator apud Bart­phenses, subscripsit. Ego Christophorus Ferschius Bartphensis, minister eccle­siae Dei Mesensis, et reliquorum trium oppidorum subscribo Oonfessioni Augustanae, quae non Ratisbonae, ut falso sacra­menti perdarum asseclae, et socii ludae fingunt, sed quae Augustae, Carolo V. exhibita est, una cum scriptis omnibus D. Martini Lutheri, Deus iudicet, si secus in corda sensio. Christophorus Litteratus, iuratus civis Cassoviensis. David Zerstner. Sam. Dübler von der Leutschov. Totus senatus Bartphensis confirmat hos omnes Articulos. Ego Antonius Scholtz, modernus iudex civitatis Eperien­sis subscribo per omnia minori confessioni Domini Doctoris Martini Lutheri. Ego Michael Wirth, iuratus civis et nótárius Eperiensis, iuxta continentiam tituli subscribo. Andreas Blosius Cibiniensis. Conradus Roth, nótárius Cibiniensis. Thomas Hentschelius, ludi rector Cassoviensis. Ego Joannes Mylius, rector pietatis et literarum Leu­tschoviensis, hoc meo chirographo testőr, me et scholam

Next

/
Oldalképek
Tartalom