Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.
2. Somogyi Péter naplója. 1557—1558. (Stromp László.) Kétrészben. Elmondja Oláh Miklós esztergomi érsek alatt Pozsonyban, Nagyszombatban, Znióváralján átszenvedett fogságát és vallatását és majd meg kiszabadulását .
aurem commendat, post conscendem Rhedam proficíscitur ad proprias aedes pransurus, non procul ab oppido sitas. Dominus vero castellanus apparato prandiolo jubet mensam sternere cibariaque apponere, nos vero singuli ordine mensae accumbimus pransuri; inter edendum vero castellanus subinde ut novit latiné exhortatur ad edendum, jubetque bono esse animo. Hinc vinculorum ratione intellecta pntibus ordine paucis narrat, qua cognita, singuli alta ducunt suspiria, admirantes tantam diuturnam captivitatem, quibus breviter gratias ago, de tanta eorum erga me benevolentia contemplanda. Decimum sextum Capitulum. Saturatis igitur nobis (laus Deo) mensaque sublata jubet Castellanus vehiculum una cum duobus equis adesse, ad deportandum me ad Castrum usque sursum, quibus sine mora allatis, conscendo gemebundus vehiculum, comitatus a tergo duobus janitoribus, pergimus magno laboré per ardua montium juga. Tendentibus itaque nobis perdificile, inter horrenda saxa, pendentesque deorsum scopulos sepius anhelantia jumenta consistunt. In ipso autem itinere in conspectu dextrorsum ac sinistrorsum cernimus infinitam vallium abyssum, unde saepius mecum orationem dominicam repeto, ne sümmo cum exitio omnes precipites deorsum feramur, cum nil praeter coelum, dura saxa, pendentes scopulos horrendasque videamus petras, sed ut (deo propitio) omnes solvi incolumesque ad Castrum usque deducamur. Superato tandem (deo volente) vix magno laboré excelso monte, pervenimus ad ipsam ferream portám castri, qua patefacta, manu deducor in Castrum per janitores, ubi ad limen ferreae portae venio, D. vicecastellanum cum reliquis janitoribus oficiose saluto, per quos sursum deducor per ligneas scalas in cenaculum castellani, quo ingressus, depositaque exigua supellectili, proxime fornacem assideo, frigus enim aere instabat, copiosa adhuc cadente nive .. . Tardante vero castellano in oppido submontano, serus vesper instat, denunciatur eius ascensus, coena et alia necessaria diligenter apparantur, ascendente autem eo circa solis occasum mensa instruitur, cibaria apponuntur, ille prius mensae accumbit, hinc proxime vicecastellanus, hinc et me cum caeteris ex sua benevolentia jubet assedere. Igitur ex illius mandato quasi invitus accumbo, inter cenandum autem humanissime, ut novit, latiné exhortatur ad edendum, hinc varia de statu nostrae afflictissimae Hun-