Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

2. Somogyi Péter naplója. 1557—1558. (Stromp László.) Kétrészben. Elmondja Oláh Miklós esztergomi érsek alatt Pozsonyban, Nagyszombatban, Znióváralján átszenvedett fogságát és vallatását és majd meg kiszabadulását .

meque immunem a duri lictoris manibus confido. Ingressi itaque decurio militum ardenti lumine ascendit domum superiorem, nobis interdum stantibus intra domus portam, quo paululum tar­dante mox jubet et me ascendere per gradus sursum, quibus satis laboriose emensis, ingredior hypocaustum tepidum hospi­temque nigris indutum vestibus de more saluto impertior plu­rima quaeque laeta novi Anni primordia precans. Hespes vero ut videtur alienigena, qui tum forte per illas ferias Circum­cisionis dni divertabatur in eodem loco, genere Bohemus, Barba prolixa, cano capite, mediocris staturae, Religionisque plurimum Amans, qui resalutatus continuo querit de patria, de parentum origine, mox de vinculorum causa, qui paucis locutus, jubet bono esse animo, hinc scamno proxime insideo. Trauseunte igitur hora secunda noctis, jubet pusillum humi Strato tegeti quiescere, ille ubi descendit paulo post, studiose eius famulos inquiro, quisnam sit iste novus hospes? Illi brevibus narrant, hominem Religionis plurimam Amantem, virum nobilem ac prefectum castri Znyo in Comitatu Thuroczensi, nomine Nico­laum Beneczky. His auditis plurimum exhillaratus sum, agens gratias Deo op : max : de tanto viro adeo mihi afflictissimo tradito ad sustentandum in dura captivitate. Deeimum tertium capitulum. Instante igitur hora sexta matutina herus conscendit rhedam, hinc et ipse lento passu, imposita exigua supellectili nostra, postremo vero famuli, sicque (deo propicio) summo mane iter solvimus a turrigeris Tyrnaviae menüs. Hinc primo aditu appullimus in civitatem Frestak, 1 ad fluenta nemorosa Wagh sitam. Ubi obiter reperto quodam equite nostrato, no­mine Mathiae literato a Muran, qui forte secundusmet a Vienna montana versus equitabat. Hic inter edendum diligenter scru­tatur de vinculorum ratione, quam paucis narro, at ille, bene quidem audivi jam pridem de ista captivitate, verum hactenus prorsus persona captivata erat mihi ignota. Perge, inquit, itaque macte ingenii frater in hoc saluberrimo proposito, pede fausto, felicique conamine, neque ad sinistram neque ad dextram declinato sed rectam ingredere viam sitque Deus op : max : tibi in adjutorium et in refugium in omnibus adversitatibus. 1 Galgócz. A tót nép manapság is e várost német neve után (Frei­stadtl) a Freistak vagy Frestak szóval nevezi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom