Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

2. Somogyi Péter naplója. 1557—1558. (Stromp László.) Kétrészben. Elmondja Oláh Miklós esztergomi érsek alatt Pozsonyban, Nagyszombatban, Znióváralján átszenvedett fogságát és vallatását és majd meg kiszabadulását .

lórum, tanta pro nobis pertulit, quid nos miseri homunculi faeturi? digni juxta nostrum meritum ad perpetuos inferorum cruciatus. Sed laudetur Deus pater^ quod hic infantulus, missus, misertusque humani generis, descendit in infimas terrae partes ad liberandum nos ex potestate Inimicorum virorum. His igitur et similibus meditationibus per illas sacras festivitates me solabar, his piis exercitiis animus exaturabatur. Hae^, inquam, coelestes dapes mihi svaviores fuere super mei et favum, ac preciosores super Aurum et topazion. Si quid forte interdum dabatur cibi aut potus in carcerem, id protinus acri frigore partim instar duri lapidis partim vero instar labilis glaciei indurescit. Solus vero in breve contractus, totus supra modum algeo, viscera tremunt, ossa universa dissiliunt, labia rigescunt, adeo praeterea facie immutatus, ut similior moribundo quam viventi videar. Octavum capitulum. Factum est igitur, ut propediem Archiepiscopus Tyrna­viam descenderet nec tarnen quicquam certi de meo negotio spargitur in vulgum. Hinc una dierum summo diluculo venit dnus provisor curiae ad carcerem usque, jubet vestes circum­dari ac egredi una cum exigua supellectili, nec tarnen causam exitus narrat. Interdum vero conspiciens me Albertus Tharsczy, ait ad paulinum, per Deum mi pauline non amplius hunc haere­ticum huc illuc mecum portitaterem, sed sine mora statim ar­denti vulcano assandum traderem. Simili benedictione an potius maledictione hic bonus Tharczy usus est statim a principio captivitatis, dum paratus esset simul cum duris vinculis in profundum Danuby precipi­tare. Cui deus hanc noxam ignoscat, ne in maiora his erimina labetur, sed conversus recognoscat suum errorem, linquamque maledicam compescat, ne ea tantum ad oculum dominorum inserviens abutatur contra proximum suum, quod est impium, sed potius ad aedificationem proximi sui utetur, quod est bonum ac pium. Post haec ego conscendens satis difficile Rhedam paulini, solutoque itinere (deo propitio) a Posonio recta Tyrnaviam tendimus. Verum inter transeundum paulinus mirifice singula expiscatur, inquirens autem arguendi increpandique haereseos, sepiuscule inculcat, licité an illicite tanta bona, tantamque potestatem pontifices, episcopi possideant, concessam traditam­que ab antiquis regibus aliisqüe principibus. Alias, inquit,

Next

/
Oldalképek
Tartalom