Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

2. Somogyi Péter naplója. 1557—1558. (Stromp László.) Kétrészben. Elmondja Oláh Miklós esztergomi érsek alatt Pozsonyban, Nagyszombatban, Znióváralján átszenvedett fogságát és vallatását és majd meg kiszabadulását .

omnium sordium exorbetur, haud paulo inferior tristi ac olido carcere, ubi dies et noctes solitarius vitam ducebam in lach­rymis et gemitu, in fame et siti, in frigore et horroré, aliisque quam plurimis necessitatibus. Verum hic quoque Deus opt : max: optime mihi prospicit tum de cibo tum vero de potu, cum saepius cum lixa ac pincerinis soleam una manducare, Deo nostro sie favente. Catalogus propositionum tempore examinis, Posonii in Curia Archiepi objectus, praeside ipso Archie­piscopo, Praepositis, doctoribus theologicis, canonicis, viris Reli­giosis, Caeterisque Clericis ecclesiasticis,circiter penultimam diem Julii 1557. 1. An velim juramentum dare per solam Evangelicam fidem, vel etiam per divorum nomina, divarum ac martyrum. 2. An credam veram ecclesiam catholicam et apo­stolicam. 3. Quae sint notae huius ecclesiae Catholicae. 4. Quisnam sit caput huius ecclesiae. 5. An Romano pontifici obtemperandum sit. 6. An patrum veterum sententiae imitandae sunt. 7. An archiepiscopus modernus Nicolaus Olah sit verus Petri successor. 8. Quot sint sacramenta huius ecclesiae. 9. Quidnam sit baptismus. 10. An in baptismo originale tollatur peccatum. 11. An sal, aqua lustralis, unguentum requirantur ad baptismum. 12. An parvuli et adulti indifferenter sint baptisandi. 13. An credam sacramentum altaris. 14 Utrum transsubstantiatio sit in coena. 15. Utrum porrigenda sit plebi utraque species. 16. Utrum missa sacrificium sit. 17. Utrum missa pro vivis et mortuis applicanda sit. 18. Utrum in pariete cancellato sit retinendum sacra­mentum altaris. 19. Utrum vicatim circumferendum sit publice sacra­mentum. 20. Quid sit poenitentia. 21. Quae sint partes poenitentiae. 22. Utrum necessaria sit confessio auricularis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom