Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)

Dei Virorum conspectu fruimini, celebrate Dei virtutem, quae in infirmitate suorum servorum consummata fűit, et discite eorum exemplo, qua constantia et firmitate fidei sustinenda sit Leonis istius rugientis rabies, quando Deus ad hoc cer­tamen vocat; ne unquam deficiatis Animo; sed fideles sitis usque ad mortem Redemptori Vestro, ut coronam vitae ab eo reportetis. Fateor. Deum hactenus nobis pepercisse sua misericordia, nec nos magnis illis certaminibus exposuisse, nondum certare nos voluit usque ad sanguinem resistendo peccato; sed quis potest nos certiores reddere, nos in posterum nunquam in hanc Arenam descensuros, et halcyonys, quibus nunc gaudemus, semper fruituros ? Scitis Diabolum nunquam dormire; sed continuo nos circumire, quaerentem quem devoret ? Imo dupli­cari et augeri videtur ejus rabies, quo minus temporis sibi superesse videtur. Fateor. Deum aliquando illum ligare, ne tanto furore ovile Dni vastet, unde Apocal. 20. mentio fit 1000 annorum, quibus ligandus dicitur Satan, sive üli ad Literam, sive in­definite intelligantur: sed alia sunt tempóra, quibus solvitur, ut crudelius grassetur in Ecclesiam. Et caecus sit, opportet, qui non videat, nos in ea tempóra incidisse, quid enim aliud clamat tristissima undiquaque Ecclesiae facies, quae passim ferme tentationibus et persequutionibus diri istius leonis in­fernalis vexatur, et ad incitas ferme redigitur, ut vix ullus sit locus in orbe Christiano et Reformato, qui Rabiem ejus vel non senserit, vel non sentiat. Quid ergo in tanto discrimine faciendum putatis Fratres, an dormiendum et segnoscendum videtur ? Imo vígilandum et sobrie vivendum. Si leo corporeus vos circumdaret, an tranquille somnum capere beeret, an non ad vestri tutelam vigilaretis insomnes? Quanto magis ergo vigilandum vobis, dum Leonem invisibilem longe periculosiorem vobis imminere nostis. Vigilemus ergo Fratres et sobrii simus, ne incauti un­quam et inermes deprehendamur. Vigilate Magistratus, ne leo iste rugiens rempublicam vestram, cui a tanto tempore insidias struit, quamque non semet vel apertá vi, vel aperta fraude adortus est, perdat, et pretiosissimam, quam hactenus vobis Deus indulsit libertatém et pacem eripiat. Vigilate Pastores, quos in specula Deus constituit, ut excubias semper agatis, ne leo isté ingrediatur in ovile Dni et Christi oviculas laceret. Vigilate Patre, pro Liberis etc. Vigilate Juvenes pro vobis ipsis, ne unquam locum detis Diabolo, vel per iram, vel per luxuriam etc.

Next

/
Oldalképek
Tartalom