Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.
9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)
quam quod ea nobis jam innotuit, nec expedit infandum renovare dolorem, quis vel Animo capere, vel lingua exprimere valeret, opprobria, convitia et dicteria, quibus innocentissimorum Fratrum fama lacerata fűit verbera et tormenta omnis generis, quibus misere affücti sunt, non modo in foetidissimo carcere, in quo durissimis compedibus vincti et onusti haeserunt, per annuum praeter propter spácium ; sed et in teterrimo Triremium supplicio, ad quod damnati fame, siti, foetore et mille malorum et angustiarum generibus, pene jam enecati, ad Libicum mare a Eemigum Praefectis gravissimis verberibus quotidie immisericorditer plectebantur. Quis talia fando temperet a lachrymis? Sed Deus qui suis nunquam deest, tempore opportuno illis adfuit, exaudivit tandem calidissima Fratrum suspiria nostrosque pro ipsis gemitus, et ex faucibus Leonis infernalis, a quo jam devorandi videbantur, potenter excitato velut altero Gedeoné liberavit. Benedictus sit Deus in aeternum, Deus Pater Dni. nostri Jesu Christi, Pater miserationum, qui non passus est virgam iniquitatis quiescere super sortem justorum ; qui animas fidelissimorum servorum suorum, gementes in fovea, eduxit. Benedictus Jehova, qui non exposuit eos praedae dentibus impiorum, anima ipsorum erepta est 1 et ipsi erepti sunt. Celebrate miserationes Dni., dicite nunc cum Psalte. 118. 18. Benignitatem ejus esse in seculum: severe castigavit me Jehova, sed morti tarnen non tradidit: Aperite mihi portás Justitiae, ut ingressus per eas celebrem Jehovam. Celebrabo te quia exaudiens me, fuisti mihi saluti. Psal. 116. 3. Circumdederunt me dolores mortis, angores sepulchri obvenerunt mihi, angustiam et moerorem inveneram: Nomen Jehovae invocavi dicens. Obsecro Jehova, libera Animam meam, gratiosus Jehova et misericors, servans simplices. Redi anima mea in requiem tuam, cum Jehova beneficus sit erga te. Quandoquidem eripuisti animam meam a morte oculos meos a Lachrymis et pedem a lapsu. Indesinenter ambulabo coram Jehova in Regioné viventium. Ita est Fratres dilectissimi, magna si unquam, unicuique vestrum exultandi in Domino suppetit matéria et ingratissimi essetis mortalium, nisi singulare hoc ejus beneficium indelebilibus Characteribus inscriptum haereret in aeternum animis vestris, ut illud et ore et corde perpetuo celebretis. Nos sane non possumus satis testari gaudium hoc nostrum: et ut in partém luctus et gemituum vobiscum venimus: Ita sancte in Dno vobiscum laetamur. Ut anima in angustia fűit propter 1 a laqueo Aucupantium, laqueus effractus est.