Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)

Circumit omni tempore die, nocte. in juventute, virili aetate. in senectute. Semper et ubique nobis imminet, et insidiatur quaerens, quem devoret, non quiescit, donec socios peccati reddiderit, ut consortes poena reddat. Circumit. Per tentationes omnis generis ad errorem, vel peccatum sollicitando. Per persecutiones dum furore Mundi in Ecclesiam gras­satur et fidelibus pernitiem intentat. Sic Jobum circumibat. Job. I. Sic persequebatur Mulierem Apoc. XII. 13. Sic ovile Christi saevissimus ille. Leo circumit quotidie quaerens. Oviculas quas rapiat et devoret. Unde enim molimina omnia in Ecclesiam oriuntur ? Unde carceres, exilia, bella, et caedes et similia nefanda crudelitatis exempla, quae vel ab Imperatoribus Ethnicis, vel ab aliis Ecclesiae hostibus, et novissime ab Antichristo pessima om­nium et saevissima edita sunt? nisi ex Leonis infernalis im­pulsu, qui greges Dominicos non desinit circumire, quaerens quem devoret? Judicate ergo Fratres, si tam callido et terribili hoste hoste circumdati quiescere possumus vel dormire? Annon vigilandum nobis sie continuo, et arma paranda ad difficile istud Examen. Obj. Dices forte ; sed quomodo Diabolus dicitur nos cir­cumire instar Leonis rugientis. Cum Scriptura testetur eum a Christo vinetum esse, qui de eo in cruce triumpharit. Hebr. 11. Col. 11. de coelo ejectum fuisse. Luc X. 18. Apoc. 12. 9. et nullam deineeps protestatem in membra Christi non magis quam in Christum ipsum habere posse ? Rp. Fateor Christum Dnuni nostrum Leonem de tribu Judä, Leonem infernalem vicisse et caput ejus contrivisse. Rom. 16. ut nihil imperii amplius in nos habeat, sed hoc non obstat, quominus Deus patiatur adhuc eum vagari in Mundo, usque ad ultimum Iudicium, tanquam Principem AEris, ad probandos pios, et puniendos impios. Dejectus quidem est de Coelo, unde instar fulguris, per Praeconium Evangelii decidit Luc. XI. 18. sed nondum in Tartarum detrusus et Catenis aeternae caliginis vinetus in inferis Leo iste rugiens ligatus est, ne fideles devoret : sed catenae adhuc illi subinde justo Dei Judicio laxantur ad fideles exercendos. Ita potest fideles adhuc tentare, sed non vincere ; vexare

Next

/
Oldalképek
Tartalom