Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)

Respondebat Michael Paulowitz intrepide: Contra Evan­gelicos hinc ipsum nihil posse concludere, cum praesertim in isto loco adduceretur, quod purificavit sibi populum: Jam autem manifestum esset in Scripturis purificationem attribui fidei. Act. XV. 9. que Purificatio esset gradus Sanctificationis : Neque hinc evinci posset ipsius intentio ; cum Studium bonorum operum non esset ipsa 1 sanctificatio, sed tantum declaratio fructus sanctificationis obtentae per fidem. Instat ulterius Sambar : Quos ergo vos habetis Sanctos ? Nos enim omnes illos Sanctos habemus, qui sunt in Calen­dario Romano, quos quidem ipse Pontifex retulit in numerum Sanctorum. Dicit ad hoc Paulowitz : nos nullos habemus vel vivos vel mortuos Sanctos ab hominibus factos ; sed eos et vivos et mortuos pro Sanctis habemus, qui sunt Spiritu Dei sancti­ticati. Deus enim est omnis Sanctitas in se et in Sanctis suis. Habemus ergo pro Sanctis omnia vera membra Eccle­siae. Paulus autem scribens Romanae Ecclesiae, non dubitat eos omnes, qui erant in Communione Ecclesiae, Sanctos appellare. Urget porro : Ostendite g. nobis Sanctos vestros ? Respondet Paulowitz : cum causa Sanctificationis, nempe justitia Christi, et Fides sit invisibilis, aliunde non possunt Sancti demonstrari, quam ex operibus, ex Fide promanantibus, nec non sanctimonh! vitae: Quis 2 ergo ex fide vera Sancti­moniae Student, eos pro Sanctis habere tenemur. Separatus cum tribus aliis, in Tuguriolo quodam in ipso Novembri et Decembri asservabatur : ubi nulla erat commoditas ignis excitandi, sed libero aeri et vento expo­situs erat, Cum 40. aliis Fratribus deportatus in Italiam, venundatus ad Triremes Neapolitano Hispanicas, continuis in arida et aqua laboribus vexabatur. Aliis sceleratis captivis per vices eundum erat ad labores Regios: 3 huic vero nulla unquam per vices mutuatio 4 concessa fuit. Contigit aliquando, ipsum cum aliis sceleratis captivis praegrandia ligna in cumulum convectare. Quando cessandum erat ab ulteriori elevatione ligni, Exactor operis dicebat : Levamano, 5 hoc est, abstine manum ab ulteriore elevatione. Hic vero arbitratus, vocem illam Italicam tantundem valere ac valet apud Latinos; amplius exerit manum ad tollendum lignum Exactor operis, cum hoc modo ex ignoratione linguae 1 ipsi ; — - Qui ; — 3 Regias ? — i mutuö ; — 5 Leva mano. Egyháztörténeti Adattár. 1 -

Next

/
Oldalképek
Tartalom