Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.
9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)
Super tumulum moestissimi socii canunt 88. Psalmum. Nemo etiam miretur, emortualia horum duorum verba non esse consignata: separata enim decumbebant ab aliis, et reliquis non nisi in Agone versantes adire licuit. Georgius Szendrei. G. Szendrei, Minister Református Bologhiensis, in Comitatu Gömöriensi, Annorum 50 Posonii incaptivatus, et hinc translatus Kapuwarinum, in tota Captivitate nullä vel minima nota inconstantiae notatus, omnia cum multa longanimitate tolerabat. Psalmos Davidicos, quos ex memoria exacte norat, psallendo et orando nocte dieque meditabatur. In deportatione ferro constrictus, per avia et devia raptabatur, ex manibus ex attritu et distractione ferramentorum sanguineae guttae ubertim destillabant. Et quoniam natura, prae aliis erat corpulentus, in via defessus a Militibus pessime tractabatur. Praesertim cum Triesto eductus versus Buccarim pelleretur Fustibus et Sclopetis ita attritus est, ut quoad vivere et sentire potuit, in lateribus spinaque dorsi, acutissimos eorundem verberum dolores senserit. Tundebatur fustibus crassissimis, usque dum partes fustium dissilirent, et in aerem abirent. Buccarim deductus in carcerem sordidum per 50 Annos non purgatum, numellis et manicis ferreis constrictus, detruditur. In hoc carcere primum per 39. Dies detinetur, illinc protractus, in domicilio quodam asservabatur. Hic in periculosissimum extot malis morbuin incidit. Decima tertia Februarii in priorem carcerem abire cogitur: Jam dum in agone constitutus erat, neque fari quidquam poterat; solum suspiria ex imo pectore trahebat, et oculos in coelum erigebat, Hic iniquissimorum Lictorum manibus Sanctus Martyr correptus, per distortos gradus, per saxa per ligna violenter trahebatur, et per angustum quoddam foramen Carceris raptabatur, adeo ut ex nudo corpore moriturientis frusta cutis cum multo sanguine, non tam semimortui quam spectantium acerbissimo dolore detererentur. Projectus in Carcere, in tenebris, nullum verbum loqui poterat, neque reliqui ipsi quicquam opis afferre ipsi poterant, Si quando vel haustum aquae porrigere debuissent, os Sanctissimi Martyris, manibus in densissimis tenebris palpabant, ut sic aliquam guttam aquae ad refrigerium linguae instillarent; sed frustra laborabant miseri. 29. Februarii 1685 horis matutinis reliqui captivi aggrediuntur beatum Märtyrern, et eum ad latéra inclinant, ut sic vulnera ejus ad scapulas et lumbos et foemoralia attritorum