Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.
9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)
Mense Decembri 1675. sunt separati. Tum vero jam, cum proxime sequenti Viro in Agone versabatur, annos erat natus circiter sexaginta. Johannes Szetsei. J. Szetsei, Pastor Ref. Ecclesiae Sagiensis, in Comitatu Jauriensi Annorum circiter 1 quinquaginta, Vir Pius, et ad extremum constantissimus Jesu Christi Martyr. Posony incarceratus, propter eandem causam cum Superioribus. Posonio Leopoldinum traductus, in solo aqua et pane vitám tolerabat per 10 circiter Menses. In Festo Ignatii ad terram usque prostratus, et verberibus contusus, eo quod ad vetitum Idoíatriae cultum intrare nollet In mense item Augusto in valló arcis Leopoldopolitanae lapides effodiebat; illinc longe transibatur cum Sacramento, et cum genufiexione non adoraret, gladiorum evaginatorum retibus, si fieri potuisset. impellebatur ad adorandum. Anno 1675. die 18. Mártii Leopoldino eductus, extra Schott Wiennam 2 cum propter inhabilitatem, ex casu aliquo factam, pergere nequiret, ita crudelissimis verberibus conficitur, ut deinceps neque jumento, neque pedibus iter facere posset, sed 3 molesti currus deportatione Triestum usque vexatur. Post trajectum Adriatici Maris derelinquitur in Civitate Theatina. Inter summás angustias, quoad lingua uti poterat, perdurabat in Psalmis et Orationibus. Psalmos Davidicos ex memoria tenebat. Oratio ejus, quam frequenter in ore habebat, haec erat : 0 Deus, qui omnium Scrutator es, tu nosti, quam immerito ab invidis Sanctissimae tuae Zionis ita crudeliter habitus sim, et ita longo miseriarum onere attritus, ut nequidem gressum facere possim : Sanctifica me in Veritate tua, et festinanter me exaudi, neque permittas, ut aliquando Inimici mei supergaudeant mihi. Ego quidem firmiter proposui in sanctisshni Evangelii tui veritate ad ultimum usque Spiritum persistere, sed tu, quod meae infirmitati deest, tua virtute perficias. Ne cohibeas commiserationes tuas a me, benignitas et veritas tua jugiter custodiant me. Pudefiant, et rubore confundantur omnes, qui quaerunt animam meam, et qui delectantur malo meo, ignominiä afficiantur, et agantur retrorsum. Mense Decembri duo Venerandi Viri Stephanus Harsanyi et Petrus Czegledi abducuntur Neapolim ; hic vero cum altero 1 circa ; — 2 Schott Viennam ; — 3 sed helyett in.