Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.
9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)
Apostema, quod pedes contraxerat, 'erumpit et gravissiruuni vulnus aperit in pede. Per aliquot dies sanguine et sanio defluit pes, egesta matéria impurä, vulnus sine ullis Emplastris convalescit; et pes pene restitutus erat, Supervenientibus tarnen ex fame, siti, insectorum multitudine, et aliis incommodis carcerum morbis periculosissimis, et in spe dysenteria ad mortem gloriosus Martyr disporitur. Huic modo valedicturus in magna patientia, et assidua deprecatione remmissionis peccatorum constitutus permansit. Dum ita cum gravissimis mortis colluctaretur, admonitus etiam erat a Keverendő Stephano Harsanyi, ut non oblivisceretur meliminis quoque illius in fausti veniam orare. Etsi enim in actum intentio ista non deducta sit, maneret adhuc in conspectu Dei forsitan istius affectus vitiositas et reatus. 1 Neque desperaret de venia et indulgentia misericordissimi Patris, qui eo momento, quo ad eum confuginms, obliviscitur omnium inquitatum nostrarum. Hanc admonitionem Reverendi Fratris humili gratiarum actione excipit, et dicit: Deo sit omnis honor et gratiarum actio, qui ex multa sua Misericordia ita dementer mecum égit, ut me post infaustum illud molimen aliquantum adhuc superesse voluit, quo sic mihi tempus et resipiscentiae et poenitentiae concederetur. Misericordiae ejus adscribo, quod non fuerim e terra viventium post affectum 2 illud peccatum statim sublatus, verum ad tempus refrigerii et visitationis divinae conservatus. Deum et Patrem meum in Jesu Christo super hoc etiam cum multis lachrymis et precibus deprecatus sum, etiam num deprecor, ne mihi illud statuat in peccatum, sed mihi gratiose, ut omnium peccatorum, ita etiam hujus veniam indulgeat. Licet enim divinitus fuerim impeditus, quo minus in effectum illud deduxerim, tarnen agnosco etiam coram vobis illud fuisse gravissimum peccatum, et tale, quod non nisi ex superabundanti penu gratiae divinae remitti mihi possit. Etiam vos oro. rogabitis Deum, ut mihi ignoscat, et dies affiictionum mearum abbreviare dignetur: quo sic per vestram etiam deprecationem quantocyus ex hac mortalitate exolvar et coelesti immortalitate cum omnibus sanctis induar. Oro etiam vos, ut mihi de conversationis meae delictis ignoscatis. Vos hoc animo, et hac mea voluntate Deo commendo. Exinde violentia morbi superatus, ad mortem usque animi compos, animam suam Deo Anno 1675. in Initio Julii, aetatis suae circiter quinquagesimo, reddidit. Mortuuni etiam hujus 1 reatq. ; — 2 affertum.