Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.
9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)
appellare senem diabolum, dicendo, quia ille esset in causa, quod etiam caeteri in suo proposito ita obfirmati essent. Senex inquit Sacrificulo, non me dicas diabolum, peccas sic loquendo. Ego non sum in causa ullius Mali, quilibet eorum per pietatem suam respondet pro se. Ipsi custodes carceris visa debilitatione senis, quae quotidie ex incommodis Carceris nascebatur, aliquando Eum in Calidam suam Dornum introducebant. ut etiam Germanici Milites, cum per infirmitatem suam vel ad Naturae opus difficulter progredi posset, ipsum manibus apprehensum, deducebant. Totam istam Captivitatem in magna patentia tolerabat; perpetuo Psalmis Davidicis et piis precibus se ipsum erigebat. Inter alios Psalmos frequenter canebat Psalmum 32. Cum propter quasdam Litteras ad Ferdinandum Heusterum Posoniensem datas, per Capitaneum ejusdem Fortalitii, jam jam ad verbera cum aliis ducendus erat, alios ad patientiam hortabatur his verbis. Simus patienti Animo, Deus nos modo in istius potestatem tradidit, licet neque contra hunc, neque contra alium quenquam, quidquam verberibus dignum designavimus : cum solum de necessitatibus nostris, ad nostrum benevolum expedivimus. Hac vice liberatus Una cum reliquis, ab imminentibus verberibus. Pertaesus tantarum molestiarum, Deum Creatorem et Redemptorem suum, subinde ardentius orabat; quatenus cum Davide ipsum festinanter audiret, et cum Simeone sibi dimissionem impertiret; quoad in hac bona Causa Filii Dei subsisteret, et suarum Miseriarum etiam finem imponeret. Quamvis ipsa senectus, continua seni venerando aegritudo esset, nihilominus tarnen et ex Alimento consueto sibi detracto, Viribus destituebatur, et ad maciem redigebatur : ita ut quamvis esset corpulentus, tarnen nihil ad extremum habebat, quam ossa et cutem, et Cutem quidem exhaustis humoribus, instar indusii pendulam. Per totum enim tempus Captivitatis solo pane eoque nigerrimo et aqua sustentabatur. Ipso Januario et Februario Mensibus Anni 1675. jam ingravescebat quotidie ex Phtisi sensibiliter consumebatur. In aegritudine etiam ipsius adventabat supra nominatus sacrificulus ; et contumeliis ipsum compellabat inquiens. Tu senex nondum resipuisti. Resipisce alioquin condemnaberis. Inquit ad sacrificulum. Jam ego per Dei gratiam dudum resipui, et in hoc sum, ut quotidie meam resipiscentiam ad Mortem usque renovem. Dictus Sacrificulus porrigebat etiam illi tres crucigeros; quos sum ere recusabat; eo quod quasi cum execratione porrecti essent. Jam jam moriturienti suadebant Concaptivi, 1 ut ipsius Nomine 1 captivi.